• Apostolado FERR

I Vésperas de Nossa Senhora de Guadalupe



DIE 12 DECEMBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE GUADALUPE

PATRONÆ PRINCIPALIS AMERICÆ LATINÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


AD I VESPERAS


V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Ant. 1 Quæ est ista * quæ procéssit sicut sol, et formósa tanquam Jerúsalem?


Psalmus 109

DIXIT Dóminus Dómino meo: * sede a dextris meis:

Dónec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum.

Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum genui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * tu es sacérdos in ætérnum secundum órdinem Melchísedech.

Dóminus a déxtris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.

Iudicábit in natiónibus implébit ruína * conquassábit cápita in terra multórum.

De torrénte in via bibet * proptérea exaltábit caput.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tanquam Jerúsalem?

Ant. 2 Vidérunt eam * fíliæ Sion vernántem in flóribus rosárum, et beatíssimam prædicavérunt.


Psalmus 112

LAUDÁTE, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sæculum.

A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória eius.

Quis sicut Dóminus, Deus noster qui in altis hábitat, et humília réspicit in cælo et in terra?

Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:

Ut cóllocet eum cum princípibus * cum princípibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem in dómo * matrem filiórum lætántem.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Vidérunt eam * fíliæ Sion vernántem in flóribus rosárum, et beatíssimam prædicavérunt.

Ant. 3 Flóres apparuérunt * in terra nostra: te laudámus, sancta Dei Génitrix.


Psalmus 121

LÆTÁTUS sum in his, quæ dicta sunt mihi: * in dómum Dómini íbimus

Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cuius participátio eius in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes in iudício, * sedes super domum David.

Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * et abundántia diligéntibus te:

Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.

Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:

Propter domum Dómini Dei nostri, * quæsívi bona tibi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Flóres apparuérunt in terra nostra: te laudámus, sancta Dei Génitrix.

Ant. 4 Cantáte ei * cánticum novum; annuntiáte inter gentes glóriam eius.


Psalmus 126

NISI Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducatis panem dolóris.

Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini filii: merces: fructus ventris.

Sicut sagíttae in manu potentis: * ita filii excussórum.

Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimicis suis in porta

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Cantáte ei cánticum novum; annuntiáte inter gentes glóriam eius.

Ant. 5 Tu glória * Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli tui.


Psalmus 147

LAUDA, Ierúsalem, Dóminum, * lauda, Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuarum: * benedíxit filiis tuis in te.

Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe frumenti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo eius.

Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suum sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?

Emíttet verbum suum et liquefáciet ea: * flabit spíritus eius et fluent aquae.

Qui annúntiat verbum suum Iacob: * iustítias et iudícia sua Israel.

Non fecit táliter omni natióni: * et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli tui.


Capit. Prov. 8, 34-35

BEÁTUS homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.

R. Deo grátias.


Hymnus

Prima stropha sequentis Hymni dicitur flexis genibus.

AVE, maris stella,

Dei Mater alma,

Atque semper Virgo,

Felix cæli porta.


Sumens illud Ave

Gabriélis ore,

Funda nos in pace,

Mutans Hevæ nomen.


Solve vincla reis,

Profer lumen cæcis,

Mala nostra pelle,

Bona cuncta posce.


Monstra te esse matrem,

Sumat per te preces,

Qui pro nobis natus

Tulit esse tuus.


Virgo singuláris,

Inter omnes mitis,

Nos, culpis solútos,

Mites fac et castos.


Vitam præsta puram,

Iter para tutum,

Ut, vidéntes Jesum,

Semper collætémur.


Sit laus Deo Patri,

Summo Christo decus,

Spirítui Sancto,

Tribus honor unus. Amen.


V. Non fecit táliter omni natióni.

R. Et iudícia sua non manifestávit eis.


Canticum: Magnificat

Ad Magnif. ant. Elégi et sanctificávi * locum istum, ut sit ibi nomen meum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.


(Canticum B. Mariæ Virginis - Lc 1,46-55)

MAGNIFICAT * ánima mea Dóminum:

Et exsultávit spíritus meus, * in Deo, salutári meo.

Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dícent omnes generatiónes.

Quia fécit mihi magna qui pótens est, * et sánctum nómen eius.

Et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.

Fécit poténtiam in bráchio suo; * dispérsit supérbos mente córdis sui.

Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israël, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ.

Sícut locútus est ad patres nostros, * Abraham, et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Elégi et sanctificávi locum istum, ut sit ibi nomen meum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.


Oratio

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.


Orémus.

DEUS qui sub beatíssimæ Vírginis Mariæ singulári patrocínio constitútos perpétuis benefíciis nos cumulári voluísti: præsta suplícibus tuis; ut, cuius hódie commemoratióne lætámur in terris, eius conspéctu perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et fit commemoratio feriæ tantum.


Commemoratio Feria IV infra Hebdomadam II Adventus

Ad Magnif. ant. Sion, renováberis, et vidébis iustum tuum, qui ventúrus est in te.


V. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum.

R. Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.


Orémus.

Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



ÍNDICE COMPLETAS





#oficioproprio #guadalupe #propriodobrasil #nossasenhoraguadalupe #oficiodivino #breviario #formaextraordinaria #missatridentina

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano