• Apostolado FERR

Instrução Ut Sive Sollicite: sobre as vestes e títulos eclesiásticos (Latim)



Instrução Ut Sive Sollicite, sobre as vestes e títulos dos Cardeais, Bispos e Prelados menores


SECRETARIA STATUS SEU PAPALIS


INSTRUCTIO

Circa vestes, titulos et insignia generis Cardinalium,

Episcoporum et Praelatorum ordine minorum.


Ut sive sollicite suum munus tueretur universae vigilandi Ecclesiae, sive Concilii Oecumenici Vaticani II indicia et consilia ad effectum adduceret, Summus Pontifex Paulus VI nihil praetermisit, quin considerationem suam etiam in quasdam vitae ecclesiasticae externas formas intenderet, ut pariter eas magis ad mutata temporum adiuncta componeret, pariter aptius ad summa animorum bona referret, quae iis formis et significari et foveri oportet.


De re videlicet agitur, qua mens hominum, qui nunc sunt, in primis commovetur, et in qua, extremis utriusque vitatis appetitionibus, proprietas et dignitas accommodentur opus est ad simplicitatem, ad utilitatem, ad demissionis denique et paupertatis spiritum, quo eos praesertim ornari decet, qui, cum ecclesiasticis officiis initiati sint, certum onus idcirco receperunt operam populo Dei navandi.


Quapropter his ductus rationibus Summus Pontifex superioribus hisce duobus annis primum nonnullas edendas normas curavit circa vestes et alios Cardinalium honores (cfr. Decretum a S. Congregatione Caerimoniale die 6 mensis Iunii anno 1967 datum et n. 3711 notatum); deinde die 28 mensis Martii anno 1968, Litteras Apostolicas a verbis Pontificalis Domus incipientes motu proprio dedit de nova Domus Pontificiae ordinatione; praeterea die 21 mensis Iulii anno 1968 alias Apostolicas Litteras, quibus initium Pontificalia insignia, motu próprio de Pontificalibus insignibus emisit, quibus adiectum erat Decretum a S. Congregatione Rituum de eadem re, eodemque die factum, atque n. R. 32/968 notatum.


Cum autem haud ita pridem Summus Pontifex vellet planius immutare disciplinam de vestibus, de titulis deque insignibus generis sive Cardinalium, sive Episcoporum, sive Prae latorum ordine minorum, peculiari Cardinalium Coetui et Suae Secretariae Status mandavit, ut diligenter rei studerent, iustam rationem habentes et traditi moris, et nostrae huius aetatis usus, et summorum animi bonorum, cum hisce vitae formis, licet externis et adventiciis, quodammodo coniunctorum.


Ex quibus collatis consiliis haec Instructio provenit, quam Summus Pontifex coram me Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis, die 28 mensis Martii hoc anno ad colloquium admisso, ratam habuit, iussitque, ut a die 13 mensis Aprilis huius anni, hoc est a Dominica in Albis, vigere incipiat.


Contrariis quibusvis, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.


PARS PRIMA

DE VESTIMENTIS

A) Pro S. R. E. Cardinalibus:

1. In usu permanent sive talaris vestis e lana similive e panno rubri coloris, una cum zona, limbis, suturis et globulis e rubro serico, sive mozeta eiusdem textilis et coloris ac vestis, dempto tamen cuculio.

Pallium, seu manteletum, aboletur.


2. Item in usu permanet talaris vestis torulo exornata, una cum limbis, suturis, ocellis et globulis e rubro serico, dempto tamen reflexu in manicis.

Hanc supra vestem palliolum, torulo item exornatum, deferre licet.


3. Cum alterutra talari veste, sive rubri coloris, sive torulo exornata gestanda erit zona rubra e serico undulato cum laciniis item sericis duas extremas partes exornantibus.

Zona autem cum flocculis aboletur.


4. Cum talaris vestis rubra gestatur, rubra etiam tibialia adhibentur.

Usus vero tibialium rubrorum cum talari veste torulo exornata prorsus liber est.

5. Vestis communis, seu cotidiani usus, potest esse talaris torulo non exornata.

Una cum talari veste nigra, tibialia nigra adhibentur.


Rubrum collare et pileolum, e serico undulato rubri coloris una etiam cum talari veste torulo non exornata deferri possunt.


6. Biretum, ex undulato serico rubri coloris, una tantum cum chorali veste, non autem pro communi capitis tegumento, adhiberi potest.


7. Usus perampli talaris pallii ex serico undulato rubri coloris non amplius praescribitur in pontificalibus audientiis iisque caeremoniis, quae adstante Summo Pontifice peraguntur. Idem aliis in casibus liber est, veruntamen ad sollemniora adiuncta reservatur.


8. Per amplum talare pallium laneum rubri coloris aboletur, atque pro eo decorum nigri coloris pallium substitui potest, cui adicere palliolum licet.


9. Ruber galerus et petasus e rubro item gausapo abolentur. In usu autem permanet petasus e nigro gausapo, qui, si casus ferat, chordulis flocculisque rubri et flavi coloris exornari poterit.


10. Usus rubrorum calceorum atque fibularum, earum etiam quae argenteae super nigros calceos imponuntur, tollitur.


11. In usu permanet rochetum e lino simili ve e textui. Eidem vero numquam superpelliceum imponetur.


12. Magna cappa sine pelle mustelina, scilicet sine hermellino, non amplius praescribitur, eademque tantum extra Urbem, in sollemnissimis quidem festivitatibus, adhiberi poterit.


13. Usus funiculi et catellae ad pectoralem Crucem sustinendam servatur. Funiculus autem tunc tantum gerendus est, cum talaris vestis rubri coloris aut sacrae vestes adhibentur.


B) Pro Episcopis:

14. Similiter ac de Cardinalium vestibus statutum est, Episcopi servant vestem talarem violacei coloris, mozetam sine cuculio, et vestem talarem nigram torulo, ocellis, globulis ac subsuto rubini coloris ornatam.


Mozeta ubique terrarum gestari poterit, etiam ab Episcopis titularibus.

Manteletum seu pallium violacei coloris aboletur.


Vestis talaris nigra cum torulo ceterisque ornamentis rubini coloris non amplius praecipitur, ut vestis communis. Supra hanc vestem palliolum gestari poterit.


15. Quod attinet ad zonam sericam violaceam, ad tibialia, ad vestem communem, ad collare, ad pileolum, ad biretum, ad peramplum talare ex serico violacei coloris pallium, ad talare laneum pallium eiusdem coloris, ad fíbulas, ad rochetum, ad cappam magnam, ad funiculum et catellam Crucis pectoralis, serventur normae, quae NN. 3-8 et 10-13 statutae sunt.


16. Usus vigere pergit petasi gausapati chordula et floccis viridi coloris ornati, qui similis erit pro omnibus Episcopis, residentialibus et titularibus.


17. Episcopi ex Ordinibus vel Congregationibus religiosis delecti utentur veste talari violacei coloris, veste talari cum vel sine torulo, globulis, ocellis ac subsuto rubini coloris, haud secus ac ceteri Episcopi.


C) Pro Praelatis ordine minoribus:

18. Praelati Superiores Dicasteriorum Curiae Romanae dignitate episcopali non aucti, Auditores Sacrae Romanae Rotae, Promotor Generalis iustitiae et Defensor Vinculi in Supremo Tribunali Apostolicae Signaturae, Protonotarii Apostolici de numero, Clerici Camerae Apostolicae et Praelati Pontificali Aulae addicti servant vestem talarem violacei coloris, manteletum seu pallium violaceum, rochetum, vestem talarem cum torulo ceterisque ornamentis rubini coloris sine palliolo, zonam violaceam cum laciniis sericis duas extremas partes exornanti bus, peramplum talare pallium violacei coloris, quod tamen necessario adhibendum non est, et floccum rubrum supra biretum.

Zona serica cum flocculis, tibialia violacei coloris et fibulae supra calceos tolluntur.


19. Ad Protonotarios Apostolicos supra numerum et ad Praelatos Honorarios Sanctitatis Suae quod attinet, abolentur manteletum violacei coloris, zona serica cum flocculis, tibialia violacei coloris, fibulae supra calceos et floccum rubrum supra biretum.


Servantur autem vestis talaris violacei coloris, vestis talaris nigra cum torulo ceterisque ornamentis rubini coloris sine palliolo, et zona serica laciniis ornata.


Si opus fuerit, supra vestem talarem violàcei coloris, loco rocheti, iidem induent superpelliceum non crispatum.


Pallium talare violacei coloris, etsi non praecipiatur, servant Protonotarii Apostolici supra numerum, non autem Praelati Honorarii Sanctitatis Suae.


20. Pro Cappellanis Sanctitatis Suae vigere pergit usus vestis talaris nigrae cum torulo ceterisque ornamentis, et serica zona violacei coloris, quae gestanda erit etiam in sacris caeremoniis.


Vestis talaris violacea, peramplum pallium eiusdem coloris binis caudis praeditum, zona flocculis ornata, et fibulae supra calceos abolentur.


SECUNDA PARS

TITULI ATQUE INSIGNIA

21. Tituli, quos cognationis dicunt, a Summo Pontifice adhibiti erga Patres Cardinales, Episcopos aliosque ecclesiasticos viros, hi ex ordine tantummodo erunt, qui sequuntur: « Venerabilis Frater Noster » « Venerabilis Frater » « Dilectus Filius ».


22. Pro Patribus Cardinalibus adhiberi poterit titulus « Eminentiae », pro Episcopis vero titulus « Excellentiae », quibus adiungi etiam fas erit adiectivum nomen « Reverendissimum ».


23. Cum vero vel Pater Cardinalis vel Episcopus, aut scriptis aut oretenus, compellatur, prior « Dominus Cardinalis », alter vero italica lingua Monsignore vocari poterit.


24. Titulus Monsignore, qui in rationibus habendis cum Episcopo adhibetur, coniunctum habere poterit adiectivum « Reverendissimum ».


25. Etiam pro Praelatis, quorum mentio facta est ad N. 18, titulus Monsignore coniungi poterit cum adiectivo nomine « Reverendissimo ».


Decanus Sacrae Romanae Rotae atque Secretarius Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae ornari poterunt titulo « Excellentiae », quin tamen eidem titulus « Reverendissimus » addatur.

Quod quidem fieri potest etiam pro Vicario Camerarii Sanctae Romanae Ecclesiae.


26. Protonotarii Apostolici supra numerum, Praelati Honorarii, necnon Cappellani Sanctitatis Suae titulo Monsignore ornari poterunt, quem praecedere potest, si casus ferat, nomen adiectivum « Reverendum ».


27. In officiosis litteris scribendis omitti poterunt verba « sacram osculatus purpuram » atque « sacrum anulum osculatus ».


28. Sive Patribus Cardinalibus, sive Episcopis conceditur, ut generis insigne adhibere possint.


Huius vero insignis aspectus ad normam artis exarandorum insignium delineandus erit, idemque simplex atque perspicuus sit oportet.

Ab huiusmodi autem insigni sive baculi pastorali sive infulae effigies tollantur.


29. Patribus Cardinalibus permittitur, ut proprium insigne in templi fronte, quod eorum Titulum vel Diaconiam efficiat, depictum suspendere curent.

Ab inferiore tamen templo Purpurati Patris, cuius est Titulus, removeatur imago.


Venia autem conceditur ut, in memoratis templis, haud procul a primariis foribus, Patris Cardinalis, ad quem Titulus spectat, nomen legatur, accommo data forma litteris inscribendum, quae cum sacri aedificii structura apte conveniat.


ADDITAMENTA

DISPOSIÇÕES ADICIONAIS

30. Quod ad Patrum Cardinalium vel Patriarcharum ex Orientali Ritu vestes et titulos attinet, proprii cuiusque ritus usus serventur.


31. Patriarchae Latini Ritus, Romana Purpura non decorati, vestes induant, quibus ceteri Episcopi utuntur.


32. Pontificii Legati, qui episcopali dignitate sive condecorentur sive careant, ad normas sese accommodent, quae Episcopis supra praescripta sunt.

Iis tamen, in sua cuiusque sede, zonam, pileolum, biretum atque peramplum talare pallium ex undulato serico confectum induere licet.

Horum tamen Legatorum ii tantum « Venerabilis Fratris » nomine vocabuntur, ut supra ad N. 21 scriptum est, qui episcopali dignitate ornati erunt.


33. Praelati atque Abbates « nullius », Apostolici Administratores, Vicarii ac Praelati Apostolici, qui Episcoporum dignitate careant, easdem vestes ac ceteri Episcopi induere poterunt.


34. Quod ad appellationes attinet, Episcoporum Conferentiae opportunas leges edere queunt, quae singularum regionum usibus respondeant, habita tamen ratione normarum atque regularum, quae hac Instructione continentur.


35. Quod denique spectat ad Canonicorum, Beneficiariorum Parochorumque vestes et titulos, aptae praescriptiones a S. Congregatione pro Clero in posterum edentur, quae ad huius tamen Instructionis rationes accommodabuntur, scilicet ut in hac etiam materia omnia ad simpliciorem formam redigantur.


Datum ex Aedibus Vaticanis, die xxxi mensis Martii, anno MCMLXIX.


HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

a publicis Ecclesiae negotiis



Texto latino extraído das A.A.S. v. 61, p. 334-340.


#vestesliturgicas #utsivesollicite #paramentos #bispos #cardeais #sacerdotes

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano