• Apostolado FERR

Laudes de Nossa Senhora Aparecida - Ofício Próprio do Brasil



DIE 12 OCTOBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS IMMACULATAE

sub titulo

DE APPARECIDA

PATRONÆ PRINCIPALIS BRASILIÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.

AD LAUDES


Incipit

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Psalmi

Ant. 1 Tota pulchra * es, María, et mácula originális non est in te.


Psalmus 92

DÓMINUS regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.

Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.

Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.

Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.

Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.

Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.

Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tota pulchra * es, María, et mácula originális non est in te.

Ant. 2 Vestimentum tuum * cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.


Psalmus 99

IUBILÁTE Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.

Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.

Pópulus eius, et oves páscuæ eius: * introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi.

Laudáte nomen eius: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Vestimentum tuum * cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.

Ant. 3 Tu glória Jerúsalem, * tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.


Psalmus 62

DEUS, Deus meus, * ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.

In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus.

Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.

Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.

Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tu glória Jerúsalem, * tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.

Ant. 4 Benedicta es tu, * Virgo María, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.


Canticum Trium Puerorum

(Dan 3:57-75,56)

BENEDÍCITE, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.

Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

(Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.


Ant. Benedicta es tu, * Virgo María, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.

Ant. 5 Trahe nos * Virgo Imaculáta, post te currémus in odórem unguentórum tuórum.


Psalmus 148

LAUDÁTE Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.

Laudáte eum, omnes Ángeli eius: * laudáte eum, omnes virtútes eius.

Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.

Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.

Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.

Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.

Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.

Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum eius:

Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.

Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:

Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes iúdices terræ.

Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen eius solíus.

Conféssio eius super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Trahe nos * Virgo Imaculáta, post te currémus in odórem unguentórum tuórum.


Capitulum Prov. 8, 22-24

DÓMINUS possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret. Nodum erant abýssi, et ego jam concépta eram.

R. Deo gratias.


Hymnus

VIRGO, quæ nostris decus addis oris,

Quam pio cultu veneremur, atque

“Apparecídæ” colimus sub almo

Nómine, salve.


Ecquis, o Mater, potis est reférre

Quanta tu, nostro miseráta casus,

Brasíliæ longos túleris per annos

Múnera genti?


Auream sacro méritis coronam

Débitam tantis cápiti volentes

Cínximus: flecti précibus benigna

Pérgito nostris.


Vírgo si dextras férimus supínas

Audias clemens: animósque serves

Lábis exspértes, superísque demum

Cœtibus infer.


Sit salus illi, decus atque virtus

Qui super cæli sólio corúscans

Totíus mundi seriem gubérnat

Trinus et unus. Amen.


Versus

V. Immaculata Concéptio tua, Dei Génitrix Virgo.

R. Gáudium annuntiávit universo mundo.


Canticum: Benedictus

Ad Bened. ant. Pósuit in ea * verba signórum suórum et prodigiórum suórum in terra.


(Canticum Zachariæ: Lc 1,68-79)

BENEDÍCTUS Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:

Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.

Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:

Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.

Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.

Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:

Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.

In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:

Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:

Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:

Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Pósuit in ea * verba signórum suórum et prodigiórum suórum in terra.


Oratio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS, qui per Immaculátam Unigéniti tui Matrem in nos fámulos tuos gratiæ tuæ dona multíplicas: concéde propítius; ut, qui ejusdem Vírginis laudes celebrámus in terris, ipsíus maternis précibus præmia cónsequi mereámur in cælis. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.


Conclusio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R.Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



Matinas Voltar ao Índice Prima







#vesperas #nossasenhoraaparecida #aparecida #padroeirabrasil #oficioproprio #oficionossasenhoraaparecida #oficioaparecidabrasil


SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano