• Apostolado FERR

Laudes de Nossa Senhora de Guadalupe



DIE 12 DECEMBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE GUADALUPE

PATRONÆ PRINCIPALIS AMERICÆ LATINÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


AD LAUDES

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Psalmi

Ant. 1 Quæ est ista * quæ procéssit sicut sol, et formosa tanquam Jerúsalem?


Psalmus 92

DÓMINUS regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.

Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.

Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.

Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.

Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.

Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.

Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formosa tanquam Jerúsalem?

Ant. 2 Vidérunt eam * fíliæ Sion vernántem in flóribus rosárum, et beatíssimam preædicavérunt.


Psalmus 99

IUBILÁTE Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.

Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.

Pópulus eius, et oves páscuæ eius: * introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi.

Laudáte nomen eius: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Vidérunt eam fíliæ Sion vernántem in flóribus rosárum, et beatíssimam preædicavérunt.

Ant. 3 Flóres apparuérunt * in terra nostra: te laudámus, sancta Dei Génitrix.


Psalmus 62

DEUS, Deus meus, * ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.

In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus.

Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.

Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.

Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Flóres apparuérunt in terra nostra: te laudámus, sancta Dei Génitrix.

Ant. 4 Cantáte ei * cánticum novum: annuntiáte inter gentes glóriam eius.


Canticum Trium Puerorum

(Dn 3,57-75,56)

BENEDÍCITE, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.

Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

(Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.


¶ Hic non dicitur Gloria Patri, neque Amen.


Ant. Cantáte ei * cánticum novum; annuntiáte inter gentes glóriam eius.

Ant. 5 Tu glória * Jerúsalem, tu lætitia Israël, tu honorificéntia pópuli tui.


Psalmus 148

LAUDÁTE Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.

Laudáte eum, omnes Ángeli eius: * laudáte eum, omnes virtútes eius.

Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.

Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.

Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.

Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.

Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.

Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum eius:

Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.

Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:

Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes iúdices terræ.

Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen eius solíus.

Conféssio eius super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tu glória Jerúsalem, tu lætitia Israël, tu honorificéntia pópuli tui.


Capit. Prov. 8, 34-35

BEÁTUS homo qui áudit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.

R. Deo gratias.


Hymnus

Ex S. Anselmo Ep. Cant.

ALMA Parens, omni carens

Corruptélæ mácula,

Quam elégit qui confrégit

Diræ mortis vincula.


Clemens, præsta, ut, qui festa

Tua gaudent cólere,

Gratuléntur et læténtur

Veræ lúcis lúmine.


Primum quidem nobis fidem

Tuis auge précibus,

Spe labentes firma mentes,

Caritáte róbora.


Mater Dei! Nostræ spei

Causa et exórdium,

Aufer bella et flagélla,

Famem, pestem, gládium.


Egenórum et vinctórum

Consoláre gémitum;

Fave votis, dans ægrótis

Optátum remédium.


Pax et quies nostros dies

Fáciant lætíssimos;

Inimícos fac amícos,

Seda malos hómines.


O María, mater pia,

Tuum da subsídium,

Ut regnémus et laudémus

Tuum semper Fílium.


Pater Deus, Fili Deus,

Deus alme Spíritus,

Per ætérna nos gubérna

Sæcla, Deus Trínitas. Amen.


V. Omnis terra adóret te, et psallat tibi.

R. Psalmum dicat nómini tuo.


Canticum: Benedictus

Ad Bened. ant. Quasi arcus refúlgens * inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis.


(Canticum Zachariæ: Lc 1,68-79)

BENEDÍCTUS Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:

Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.

Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:

Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.

Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.

Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:

Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.

In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:

Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:

Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:

Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis.


Oratio

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS qui sub beatíssimæ Vírginis Mariæ singulári patrocínio constitútos perpétuis benefíciis nos cumulári voluísti: præsta suplícibus tuis; ut, cuius hódie commemoratióne lætámur in terris, eius conspéctu perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et fit commemoratio feriæ tantum.


Commemoratio Feria V infra Hebdomadam II Adventus

Ad Bened. ant. Tu es qui ventúrus es, * Dómine, quem exspectámus, ut salvum fácias pópulum tuum.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini. R. Rectas fácite sémitas eius.

Orémus.

Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



MATINAS ÍNDICE PRIMA





#oficioproprio #guadalupe #propriodobrasil #nossasenhoraguadalupe #oficiodivino #breviario #formaextraordinaria #missatridentina

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano