• Apostolado FERR

Matinas de Nossa Senhora Aparecida - Ofício Próprio do Brasil

Atualizado: 12 de Out de 2019



DIE 12 OCTOBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS IMMACULATAE

sub titulo

DE APPARECIDA

PATRONÆ PRINCIPALIS BRASILIÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


AD MATUTINUM


V. Dómine, lábia mea apéries.

R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Invitatorium

Ant. Immaculátam Conceptiónem Vírginis Maríæ, Patrónæ nostræ, celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Ant. Immaculátam Conceptiónem Vírginis Maríæ, Patrónæ nostræ, celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


Ps. 94 Veníte exsultémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Immaculátam Conceptiónem Vírginis Maríæ, Patrónæ nostræ, celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Immaculátam Conceptiónem Vírginis Maríæ, Patrónæ nostræ, celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Immaculátam Conceptiónem Vírginis Maríæ, Patrónæ nostræ, celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Ant. Immaculátam Conceptiónem Vírginis Maríæ, Patrónæ nostræ, celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.


Hymnus

O QUÆ seréna Brásilis

Astas favésque géntibus,

Tuis vacántes láudibus

Audi benígna et réspice.


Tu clara amóris pígnora

Vírgo dedísti, imáginem

Immo fluéntis álveo

Nobis edúctam pórrigens.


Quam cum devóta, póplite

Flexo, colit gens úndique;

Concússa fervent péctoras

Velut supérnis ígnibus.


Exínde, quotquot vúlnera

Mentis dolent aut córporis,

Pacem, medélam, gáudium

Huc confluéntes háuriunt.


O Vírgo pulchra, o fíliis

Optáta mater, cǽlitus

Demíssa lux, viántibus

Monstra salútis trámitem.


Jesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre, et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula. Amen.



IN I NOCTURNO


Ant. 1 Admirábile est * nomen tuum, Dómine, in univérsa terra, quia in Vírgine Maria dignum tibi habitáculum præparásti.


Psalmus 8

DÓMINE, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Quoniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.

Ex ore infántium et lacténtium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut déstruas inímicum et ultórem.

Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, * lunam et stéllas, quæ tu fundásti.

Quid est homo, quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?

Minuísti eum paulo minus ab Angelis, * glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves universas: ínsuper et pécora campi.

Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.

Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Admirábile est * nomen tuum, Dómine, in univérsa terra, quia in Vírgine Maria dignum tibi habitáculum præparásti.

Ant. 2 In sole pósuit * Deus tabernáculum suum.


Psalmus 18

CÆLI enárrant glóriam Dei, * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diei erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.

In omnem terram exívit sonus eorum: * et in fines orbis terræ verba eorum.

In sole pósuit tabernáculum suum, * et ipse, tamquam sponsus procédens de thálamo suo:

Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * A summo cælo egréssio eius:

Et occúrsus eius usque ad summum eius, * nec est qui se abscóndat a calóre eius.Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.

Iustítiæ Dómini réctæ, lætificántes corda: * præceptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.

Desiderabília super áurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.

Etenim servus tuus custódit ea, in custodiéndis illis retribútio multa.

Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.

Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.

Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.

Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. In sole pósuit * Deus tabernáculum suum.

Ant. 3 In Conceptióne sua * accépit Maria benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo, salutári suo.


Psalmus 23

DÓMINI est terra, et plenitúdo eius, * orbis terrárum, et universi qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit.

Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano animam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternales: * et introíbit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex gloriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prœlio.

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex gloriæ.

Quis est iste rex gloriæ? * Dóminus virtutum ipse est Rex gloriæ.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. In Conceptióne sua * accépit Maria benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo, salutári suo.


V. Deus omnípotens præcínxit me virtúte.

R. Et pósuit immaculátam viam meam.


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.


Lectio I

Cap. 12, 1-6

De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli

SIGNUM magnum appáruit in cœlo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et in cápite eius coróna stellárum duódecim: et in útero habens, clamábat partúriens, et cruciabátur ut páriat. Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus, habens cápita septem, et córnua decem: et in capítibus diadémata septem: et cauda eius trahébat tértiam partem stellárum cæli, et misit eas in terram, et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra: ut, cum peperísset, fílium eius devoráret. Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea: et raptus est fílius eius ad Deum, et ad thronum eius, et múlier fugit in solitúdinem ubi habébat locum parátum a Deo, ut ibi pascant eam diébus mille ducéntis sexagínta.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, in quo omnes peccavérunt. * Ne tímeas Maria, invenísti grátiam apud Deum. V. Erípuit Dóminus ánimam suam de morte, et contra inimícum factus est protéctor tuus. Ne tímeas Maria, invenísti grátiam apud Deum.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.


Lectio II

Cap. 12, 7-12

ET factum est prœlium magnum in cælo: Míchæl et Ángeli eius præliabántur cum dracóne, et draco pugnábat, et ángeli eius: et non valuérunt, neque locus invéntus est eorum ámplius in cælo. Et proféctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur diábolus, et sátanas, qui sedúcit univérsum orbem: et proféctus est in terram et ángeli eius cum illo missi sunt. Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius: quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábant illos ante conspéctu Dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem. Proptérea lætámini cæli, et qui habitátis in eis. Væ terræ, et mari, quia descéndit diábolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me: * Et narrábo vobis, quanta fecit Deus ánimæ meæ. V. Vivit Dóminus, quóniam adimplévit in me misericórdiam suam. Et narrábo vobis, quanta fecit Deus ánimæ meæ.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.


Lectio III

Cap. 12, 13-18

ET postquam vidit draco quod proiéctus esset in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum: et datæ sunt mulíeri alæ duæ áquilæ magnæ, ut voláret in desértum in locum suum ubi álitur per tempus et témpora et dimídium témporis, a fácie serpentis. Et misit serpens ex ore suo post mulíerem, aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. Et adiúvit terram mulíerem: et apéruit terram os suum, et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo. Et irátus est draco in mulíerem: et ábiit fácere prœlio cum réliquis de sémine eius, qui custódiunt mandáta Dei, et habent testimónium Jesu Christi. Et stetit supra arénam maris.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Elécta mea cándida sicut nix in Líbano; sicut favus distílans lábia eius: * Mel et lac sub língua illíus. V. Veni de Líbano, sponsa mea, veni, coronáberis coróna gratiárum. Mel et lac sub língua illíus. Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Mel et lac sub língua illíus.



IN II NOCTURNO


Ant. 4 Diffúsa est * grátia in Conceptióne eius, et speciósa appáruit inter fílias hóminum.


Psalmus 44

ERUCTÁVIT cor meum verbum bonum, * dico ego ópera mea Regi.

Lingua mea cálamus scribæ, * velóciter scribéntis.

Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis, * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.

Spécie tua et pulchritúdine tua * inténde, próspere procéde,et regna.

Propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent, * in corda inimicórum Regis.

Sedes tua, Deus, in sæculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.

Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.

Myrrha, et gutta, et cásia a vestimentis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.

Ástitit regína a déxtris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.

Audi, filia, et vide, et inclína aurem tuam * et oblivíscere pópulum tuum, et domum patris tui.

Et concupíscet Rex decorem tuum: * quóniam ipse est dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.

Et filiæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.

Omnis glória eius filiæ Regis ab intus, * in frímbriis áureis circumamícta varietátibus.

Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius, afferéntur tibi.

Afferéntur in lætitia et exsultatione, * adducéntur in templum Regis.

Pro pátribus tuis nati sunt tibi filii: * constítues eos príncipes super omnem terram.

Mémores erunt nominis tui: * in omni generatióne et generatiónem.

Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sǽculi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Diffúsa est * grátia in Conceptióne eius, et speciósa appáruit inter fílias hóminum.

Ant. 5 Adiúvit eam * Deus mane dilúculo; sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.


Psalmus 45

DEUS noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.

Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.

Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.

Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.

Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.

Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.

Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.

Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Adiúvit eam * Deus mane dilúculo; sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Ant. 6 Gloriósa * dicta sunt de te, cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.


Psalmus 86

FUNDAMÉNTA eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.

Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.

Memor ero Rahab et Babylónis: * sciéntium me.

Ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.

Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?

Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum qui fuérunt in ea.

Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Gloriósa * dicta sunt de te, cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.


V. In hoc cognóvi, quoniam voluísti me.

R. Quóniam non gaudébit inimícus meus super me.


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.


Lectio IV

UBI primum Lusitáni ad brasílicas oras appulérunt, relígio in Immaculátam Deíparæ Conceptiónem in eásdem oras invécta est constantérque deínceps propagáta. Cujus præclárum exstat testimónium Ædes sacra, quæ, ad ripam Parahýbæ flúminis in Pauliána diœcési, Deo in honórem Vírginis immaculátæ sub vulgári título “Apparecídæ” dedicáta, mariálium per Brasíliam ædium princeps ac longe nobilíssima. Prostat ibi Augústæ Matris fíctile signum, quod, ineúnte sǽculo décimo octávo, benígna divíni Núminis dispositióne, ad portum Itaguassú, in ipso flúminis álveo repértum fuit. Quodque státim públicæ veneratióni propósitum, magnam in se fidélium religiónem excitávit, ut plures úndique ad sanctam Dei Matrem illic coléndam convenírent.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Quæ est ista, quæ progréditur quasi auróra consúrgens, * Pulchra ut lunas, elécta ut sol. V. Ipsa est colúmba mea, perfécta mea, immaculáta mea. Pulchra ut lunas, elécta ut sol.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.


Lectio V

CRESCÉNTE porro fidélium pietáte ac fidúcia, virgo benigníssima sua illos benefícia multiplicáre cœpit. Unde factum ut Vírginis sub título “Apparecídæ” cultus per Brasíliam univérsam pedeténtim increbésceret. Hinc primum anno millésimo septingentésimo quadragésimo quinto decentióri sacélo veneranda icon est propósita. Tum vero, agmínibus fidélium ad eam peregrinántibus in dies frequentióribus, templum ingénti molitióne et magnífico ornátu ibídem a fundaméntis eréctum ac dedicátum est. Prodígia, quæ in hac sacra æde a Vírgine benigníssima assídue patrántur, testátur vexílla, votívæ oblatiónes ac donária plúrima, quibus templum mirífice decorátur. Religiónem autem loci Romani Pontífices auxére, multis attribútis indulgéntiis plenáriis per annum lucrándis. Leo vero décimus tértius, festum beátæ Vírginis sub título “Apparecídæ” domínica prima maii celebrándum concéssit. Porro, anno quinquagésimo recurrénte ab edícto dógmate de immaculáto Vírginis concéptu, decréto Capítuli sacrosactæ Basílicæ Vaticánæ, die octáva Septémbris, Epíscopus Paulopolitánus, adstántibus Núntio apostólico pluribúsque Brasíliæ Epíscopis frequentissimóque clero ac pópulo, áuream corónam sacræ Icóni impósuit. Tandem Pius décimus Póntifex Máximus, Offícium próprium et Missam de eádem Beáta Vírgine benigníssime indúlsit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Erit novíssimis diébus mons præparátus Vírgini Maríæ in vértice móntium, et elevábitur super cælos, et ibunt pópuli multi, et dicent: * Veníte et ascendámus ad montem. V. Sicut lætántium ómnium habitátio est in te. Veníte et ascendámus ad montem.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.


Lectio VI

ANNO vicésimo quinto a solémni Imáginis coronatióne, conveniéntibus in urbem Apparecida quamplúrimis Epíscopis e váriis Brasíliæ diœcésibus, et adstánte frequénte clero et pópulo, iubilǽum peráctum fuit. Quaprópter commúne desidérium exórtum est, ut ipsa Beatíssima Virgo, sub título de Apparecída, totíus Brasíliæ peculiáris Patróna renuntiarétur. Pius Papa Undécimus huiúsmodi vota benígne excépit, ac die décima sexta Júlii anni millésimi nongentésimi trigésimi, ex Sacrorum Rítuum Congregatiónis consulto, Beáta Virgo María, sub præfáto título, præcípua apud Deum Patróna Brasíliæ fuit declaráta. Sacra Icon, solemni pompa, váriis inter flóres et fidélium plausus, ad urbem Sancti Sebastiáni Flúminis Januárii fuit devécta et per ipsíus urbis vicos et in platéis circumdúcta, plaudénte et comitánte innúmero clero et pópulo, et singulárem lætítiam augéntibus quadragínta fere Epíscopis, pontificálibus véstibus indútis. In amplíssima planítie, adstánte Reipúblicæ Prǽside, plúribus Magistrátibus, ac milítiæ Dúcibus, Cardinális Archiepíscopus Fluminénsis, inter devótos hymnos et concéntus et inter pia amóris lácrymas et gémitus, alta voce fórmulam pronuntiávit consecratiónis totíus Brasíliæ Beatíssimæ Vírgini Patrónæ, et pópulo, præ lætítia gestiénti, solémniter benedíxit. Sacra effígies póstea in urbem Apparecída eádem transláta fuit, ac votívæ Basílicæ restitúta.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Prævenísti eam, Dómine, in benedictiónibus dulcédinis, posuísti in cápite eius * Corónam de lápide pretióso. V. Magna est glória eius in salutári tuo, glóriam et magnum decórem impónes super eam. Corónam de lápide pretióso. Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Corónam de lápide pretióso.



IN III NOCTURNO


Ant. 7 Sanctimónia et magnificéntia * in Conceptióne eius; annuntiáte ómnibus pópulis glóriam eius.


Psalmus 95

CANTÁTE Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.

Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.

Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.

Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.

Afférte Dómino, patriæ géntium, * afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius.

Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.

Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.

Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.

Læténtur cæli, et exúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.

Tunc exultábunt ómnia ligna silvarum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Sanctimónia et magnificéntia * in Conceptióne eius; annuntiáte ómnibus pópulis glóriam eius.

Ant. 8 Lætámini omnes * in Dómino: et confitémini memóriæ sanctitátis eius.


Psalmus 96

DÓMINUS regnávit, exúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.

Nubes, et calígo in circúitu eius: * Iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.

Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.

Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.

Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terræ.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.

Adoráte eum, omnes ángeli eius: * audívit et lætáta est Sion.

Et exultavérunt filiæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine.

Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.

Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.

Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.

Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Lætámini omnes * in Dómino: et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Ant. 9 Notum fecit * Dóminus opus suum: in conspéctu géntium revelávit glóriam Genitrícis suæ.


Psalmus 97

CANTÁTE Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius: * et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátem suam dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exultáte, et psállite.

Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córnea.

Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.

Flúmina pláudent manu, simul montes exultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Notum fecit * Dóminus opus suum: in conspéctu géntium revelávit glóriam Genitrícis suæ.


V. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me.

R. Nec delectásti inimícos meos super me.


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.


Lectio VII

Cap. 1, 26-28

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galiǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desposátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua.


Homilía Sancti Tharásii Epíscopi

De Præsentatióne Deíparæ

QUIBUS te láudibus cumulábimus, María? O puélla immaculáta; o Virgo impolúta; o mulíerum ornaméntum, filiárum nitor! O mater Virgo sancta, tu benedícta inter mulíeres; tu celebráta propter innocéntiam; tu obsignáta virginitáte. Tu Adámi maledícti expiátio: tu débiti Hevæ solútio. Tu Abélis puríssima oblátio; primogenitórum deléctus; immaculátum sacrifícium. Tu Enos in Deum spes non pudóre suffúsa; tu Enoch ínita grátia, et in secúram vitam migrátio. Tu Noe arca, et secúndæ regeneratiónis apud Deum conciliátio. Tu regni et sacerdótii Melchísedech perillústris spléndor; tu Abrahámi firma fidúcia et promissiónis futúræ posteritátis óbsequens fides. Tu Isaac novum sacrifícium et rationále holocáustum; tu Jacob in scalam ascénsum causa, et fœcunditátis in duódecim tribus permanéntis expréssio nobilíssima. Tu Judæ apparuísti secúndum stírpem fília; tu Joseph pudicítia et véteris Ægýpti, nimírum synagógæ Judæórum evérsio, o Immaculáta! Tu Móysis eiusdémque Legislatóris liber divínitus concinnátus, in quo scriptum est Sacraméntum regeneratiónis, et divínis dígitos inscúlpta in tábulis lex est tamquam in monte Sina, ubi novus Israël ab intelligibílium Ægyptiórum servitúte vindicábitur, quemádmodum antíquus pópulus in solitúdine manna et aqua de petra satiátus est, petra autem erat Christus e tuo grémio proditúrus támquam spónsus de thálamo. Tu Aarónis virga floréscens; tu es Davídis filia fímbriis áureis circumvestíta vário ornátu nitéscens.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Hortus conclúsus sóror mea spónsa, hortus conclúsus, fons signátus: * Emissiónes tuæ paradísus, o María. V. Áperi mihi, soror mea, amíca mea, colúmba mea, immaculáta mea. Emissiónes tuæ paradísus, o María.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.


Lectio VIII

TU es Prophetárum spéculum, et rerum ab illis prænuntiatárum éxitus. Te eníxe Ezéchiel vaticínans appellávit portam clausam, per quam nemo hóminum umquam transíbit nisi Dóminus Deus solus, et portam clausam conservábit. Te Isaías ille in primis grandíloquus prænúntiat virgam Jesse, ex qua flos Christus oriétur, et frúcitibus vitiórum exstirpáti radícitus, plantas divínæ cognitiónis in agro ínseret. Te Jeremías præmonstrávit ínquiens: Ecce dies vénient, dicit Dóminus, et fériam dómui Israël et dómui Judæ fœdus novum, quod constítui cum pátribus eórum, ita signíficans advéntum ortúmque fílii tui, et pópulum Géntium vocans ad Deum adorándum inde usque a fínibus terræ. Te étiam Daniel vir desideriórum proclamávit montem ingéntem, e quo Christus lápis anguláris abscindétur, et simulácrum multifórmis serpéntis ruína atque exítio dissipábit. Te honóro agnam immaculátam, te prǽdico grátia plenam, te cano Dei habitatiónem puram et immaculátam. Et sane ubi abundávit delíctum, superabundávit grátia. Per mulíerem mortem lucráti sumus, per mulíerem univérsa rursus instaurábit. Per serpéntem cibum accépimus amári sapóris, per ipsum vero rursum vescémur cibo immortalitátis. Prima parens Heva Caínum in lucem édidit invídiæ et nequítiæ príncipem: unigénitus Fílius tuus erit primogénitus vitæ et ressurrectiónis. O inadítum prodígium! O admirándam novitátem! O sapiéntiam nullis verbis coæquándam!

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Magníficat ánima mea Dóminum: * Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. V. Ecce enim, ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.


Lectio IX

NOS autem pópulus Dei, gens sancta, congregátio acceptábilis, fílii colúmbæ, sóboles grátia in hac Vírginis celebritáte puris ánimis, impollútis lábiis, multísonis línguis hymnos suavídicos extollámus. Illústre hoc festum, príncipem solemnitátem Ángelis lætam et hóminum prædicatióne digníssimam, prouti par est, venerántes illud Ave Gabriélis cum reveréntia et gáudio sancto conclamémus. Ave delícium Patris, per quam ad últimos terræ fines Dei cognítio manávit. Ave Fílii domicílium, de qua ille carne indútus prodívit. Ave Sancti Spíritus habitáculum ineffábile. Ave sánctior Chérubim; ave gloriósior Séraphim, ave cælo látior; ave sole splendídior: ave luna micántior, ave múltiplex astrórum nítor; ave levis nubes, quæ cæléstem plúvia inspérgis. Ave aura sancta, quæ spíritum malítiæ a terra dissipásti. Ave nóbile præcónium Prophetárum; ave Apóstolórum audítus per totum orbem sonus; ave Mátyrum excéllens conféssio: ave Patriarchárum laudatíssima prædicátio; ave Sanctórum summum ornaméntum. Ave causa salútis ómnium mortálium; ave regína pacis conciliátrix; ave matrum splendor imaculátus. Ave mediátrix ómnium, qui sub cælo sunt; ave totíus orbis reparátio; ave grátia plena, Dóminus tecum qui ante te, et ex te, et nobíscum. Ipsi laus cum Patre et sanctíssimo et vivífico Spíritu, nunc et semper, et in infiníta sǽcula sæculórum. Amen.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:


(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.


Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.


Fit reverentia

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.


Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.


Sequens versus dicitur flexis genibus

TE ERGO QUǼSUMUS, TUIS FÁMULIS SÚBVENI, * QUOS PRETIÓSO SÁNGUINE REDEMÍSTI.


Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.


Fit reverentia, secundum consuetudinem

Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.


Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.


[Reliqua omittuntur, nisi LAUDES separandae sint.]


Oratio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS, qui per Immaculátam Unigéniti tui Matrem in nos fámulos tuos gratiæ tuæ dona multíplicas: concéde propítius; ut, qui ejusdem Vírginis laudes celebrámus in terris, ipsíus maternis précibus præmia cónsequi mereámur in cælis. Per eúndem Dóminum. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.


Conclusio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.




Completas Voltar ao Índice Laudes







#vesperas #nossasenhoraaparecida #aparecida #padroeirabrasil #oficioproprio #oficionossasenhoraaparecida #oficioaparecidabrasil


SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano