• Apostolado FERR

Matinas de Nossa Senhora de Guadalupe

Atualizado: 11 de Dez de 2019



DIE 12 DECEMBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE GUADALUPE

PATRONÆ PRINCIPALIS AMERICÆ LATINÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.

AD MATUTINUM

V. Dómine, lábia mea apéries.

R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Invitatorium

Ant. Sancta Maria, Dei Génitrix Virgo, * Intercéde pro nobis.

Ant. Sancta Maria, Dei Génitrix Virgo, * Intercéde pro nobis.


Ps. 94 Veníte exsultémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Sancta Maria, Dei Génitrix Virgo, * Intercéde pro nobis.


Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

* Intercéde pro nobis.


Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Sancta Maria, Dei Génitrix Virgo, * Intercéde pro nobis.


Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

* Intercéde pro nobis.


Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Sancta Maria, Dei Génitrix Virgo, * Intercéde pro nobis.


V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

* Intercéde pro nobis.

Ant. Sancta Maria, Dei Génitrix Virgo, * Intercéde pro nobis.


Hymnus

PRÆCLÁRA custos Vírginum,

Intácta Máter Núminis,

Cæléstis aulæ iánua,

Spes nostra, cœli gáudium.


Inter rubeta lílium,

Colúmba formosíssima,

Vírga e radíce gérminans

Nostro medélam vúlneri.


Túrris dracóni impérvia,

Amíca stella náufragis,

Tuére nos a fráudibus,

Tuáque luce dírige.


Erróris úmbra díscute,

Syrtes dolósas ámove,

Flúctus tot inter, déviis,

Tutam reclúde sémitam.


Jesu, tibi sit glória,

Qui nátus es de Vírgine,

Cum Patre, et almo Spíritu,

In sempitérna sæcula. Amen.


IN I NOCTURNO

Ant. 1 A solis ortu * usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus.


Psalmus 8

DÓMINE, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Quoniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.

Ex ore infántium et lacténtium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut déstruas inímicum et ultórem.

Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, * lunam et stéllas, quæ tu fundásti.

Quid est homo, quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?

Minuísti eum paulo minus ab Angelis, * glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves universas: ínsuper et pécora campi.

Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.

Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. A solis ortu usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus.

Ant. 2 Ego in altíssimis * habitávi, et thronus meus in colúmna núbis.


Psalmus 18

CÆLI enárrant glóriam Dei, * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diei erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.

In omnem terram exívit sonus eorum: * et in fines orbis terræ verba eorum.

In sole pósuit tabernáculum suum, * et ipse, tamquam sponsus procédens de thálamo suo:

Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * A summo cælo egréssio eius:

Et occúrsus eius usque ad summum eius, * nec est qui se abscóndat a calóre eius.

Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.

Iustítiæ Dómini réctæ, lætificántes corda: * præceptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.

Desiderabília super áurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.

Etenim servus tuus custódit ea, in custodiéndis illis retribútio multa.

Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.

Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.

Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.

Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna núbis.

Ant. 3 Inventa sum * a non quæréntibus me; palam appárui iis, qui me non interrogábant.


Psalmus 23

DÓMINI est terra, et plenitúdo eius, * orbis terrárum, et universi qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit.

Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano animam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternales: * et introíbit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex gloriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prœlio.

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex gloriæ.

Quis est iste rex gloriæ? * Dóminus virtutum ipse est Rex gloriæ.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Inventa sum a non quæréntibus me; palam appárui iis, qui me non interrogábant.


V. Notum fecit Dóminus salutáre suum.

R. In conspéctu géntium revelávit glóriam suam.


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.


Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.


De libro Ecclesiástici

Lectio i

24, 5-13

EGO ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. Ego féci in cælis ut orirétur lúmen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram. Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. Gyrum cæli circuívi sola, et profúndum abyssi penetrávi, in flúctibus maris ambulávi, et in omni terra steti, et in omni pópulo, et in omni gente primátum hábui: et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi: et in his ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo, et díxit mihi: in Jacob inhábita, et in Israel hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Vidi speciósam sicut colúmbam, ascendéntem désuper rivos aquárum: cuius inæstimábilis odor erat nimis in vestiméntis eius: * Et sicut dies verni circundábant eam flores rosárum et lília convállium.

V. Quæ est ista, quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris? Et sicut dies verni circundábant eam flores rosárum et lília convállium.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.


Lectio ii

24, 14-21

AB inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitátione sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta similiter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine Sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho. Quasi oliva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris: et quasi stórax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mixtum odor meus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Quæ est ista, quæ ascéndit sicut auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, * Terríbilis ut castrórum ácies ordináta?

V. Fília Sion, tota formosa et suávis es, pulchra ut luna, elécta ut sol. Terríbilis ut castrórum ácies ordináta?


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.


Lectio iii

24, 22-31

EGO quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ. Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas meas super mel et favum. Memória mea in generátiones sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient; et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui áudit me, non confudétur; et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Quæ est ista, quæ procéssit sicut sol, et fomósa tanquam Jerúsalem? * Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.

V. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum, et lília convállium. Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.

Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.


IN II NOCTURNO

Ant. 4 Egréssa es * in salútem pópuli tui, in salútem cum Christo tuo.


Psalmus 44

ERUCTÁVIT cor meum verbum bonum, * dico ego ópera mea Regi.

Lingua mea cálamus scribæ, * velóciter scribéntis.

Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis, * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.

Spécie tua et pulchritúdine tua * inténde, próspere procéde,et regna.

Propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent, * in corda inimicórum Regis.

Sedes tua, Deus, in sæculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.

Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.

Myrrha, et gutta, et cásia a vestimentis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.

Ástitit regína a déxtris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.

Audi, filia, et vide, et inclína aurem tuam * et oblivíscere pópulum tuum, et domum patris tui.

Et concupíscet Rex decorem tuum: * quóniam ipse est dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.

Et filiæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.

Omnis glória eius filiæ Regis ab intus, * in frímbriis áureis circumamícta varietátibus.

Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius, afferéntur tibi.

Afferéntur in lætitia et exsultatione, * adducéntur in templum Regis.

Pro pátribus tuis nati sunt tibi filii: * constítues eos príncipes super omnem terram.

Mémores erunt nominis tui: * in omni generatióne et generatiónem.

Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sǽculi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Egréssa es in salútem pópuli tui, in salútem cum Christo tuo.

Ant. 5 Tabernáculum Dei * María, in médio civitátis eius, et non commovébitur.


Psalmus 45

DEUS noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.

Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.

Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.

Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.

Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.

Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.

Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.

Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tabernáculum Dei María, in médio civitátis eius, et non commovébitur.

Ant. 6 Gloriósa dicta * sunt de te, Cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.


Psalmus 86

FUNDAMÉNTA eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.

Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.

Memor ero Rahab et Babylónis: * sciéntium me.

Ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.

Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?

Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum qui fuérunt in ea.

Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Gloriósa dicta sunt de te, Cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.


V. Introíbimus in tabernáculum eius.

R. Adorábimus in loco ubi stetérunt pedes eius.


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.


Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.


Lectio iv

ANNO a reparáta salúte millésimo quingentésimo trigésimo primo, Deípara Virgo Joanne Dídaco, pio rudíque neóphito, Méxici in colle Tepeiacénsi, uti antíqua et constanti traditióne mandátur, sese vidéndam prǽbuit, eúmque peramánter álloquens, epíscopum adíre, ipsíque ædem ínibi sibi sacram excitándam nuntiáre iussit. Rei veritátem solérter exploratúrus, responsiónem dístulit Joannes de Zumárraga, loci antístes: ac neóphyto, beatíssimæ Vírginis aspéctu imperióque rursus permóto, legationémque lácrimis et précibus iteránti, præcépit, ut signum quo magnæ Dei Matris ostenderétur volúntas, eníxe péteret.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Signum magnum appáruit in cælo, múlier amícta sole et luna sub pédibus eius, * Et in cápite eius corónam stellárum duódecim.

V. Fundaménta eius in móntibus sanctis, díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.

Et in cápite eius corónam stellárum duódecim.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.


Léctio v

DUM viam a colle Tepeiacénsi remotiórem neóphytus arríperet, et Méxicum, ne pátruo letháli morbo corrépto extrema deéssent sacramenta, sacerdótem advocatúrus conténderet, eídem benigníssima Virgo tértio occúrrit; mæréntem de pátrui sanitáte certiórem facit; rosásque pulchérrimas, contra loci hiemísque asperitátem, recens obórtas, in eius pállio compósitas, epíscopo deférri iniúngit. Mandátis obséquitur Dídacus, cuius in pállio, rosis coram epíscopo effúsis, Mariæ sanctæ imágo qua prórsus spécie in colle prope urbem sese exhibúerat, mirum in modum depícta conspícitur. Tanto percúlsi prodígio religiósam cives effígiem in episcopáli sacéllo rite asservandam cúrant; quæ, paulo post, solémni pompa ad ædem in colle Tepeiacénsi exstrúctam translata, insígni géntium cunctárum veneratióne præfúlget.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Quæ est ista quæ progréditur quasi aurora consúrgens, * Pulchra ut luna, elécta ut sol?

V. Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vérnis.

Pulchra ut luna, elécta ut sol?


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.


Lectio vi

MAGNÍFICO deínceps excépta templo, cui canonicórum collégium Románi Pontífices ad divini cultus splendórem addidérunt, Mexicánæ gentis pietátem in Deíparam summópere adáuxit; ingentíque abhinc quátuor sæculis cólitur populórum ac miraculórum frequéntia. Quaprópter eam uti præsentíssimum advérsus públicas privatásque calamitátes præsídium archiepíscopus Mexicánus ceteríque illárum regiónum antístites, ómnium órdinum consensióne, in primáriam adlegérut univérsæ Mexicanæ natiónis Patrónam, ritéque eléctam Benedíctus décimus quartus auctoritáte apostólica declarávit, atque Offícium et Missam sub título Beátæ Vírginis Guadalupénsis recitári concéssit. Léo vero décimus tertius, iterátis Mexicanórum præsulum petitiónibus benígne ánnuens, novíssimum hoc Offícium, ex Sacrórum Rítuum Congregatiónis consulto, recitári indúlsit, Virginísque effígiem prodígiis atque cultu célebrem áurea corona, suo nómine et iussu, solémni ritu condecorári decrévit. Quam quidem quarto Idus Octóbris anno millésimo octingentésimo nonagésimo quinto, coram epíscopis fere ómnibus reipúblicæ et áliis bene multis ex réliquis Américæ pártibus, illuc confluéntibus, máxima incólarum advenarúmque frequéntia et gratulatióne, Archiepíscopus Mexicánus pretiosíssimam impósuit. Tandem Pius décimus sacrórum Antístitum Américæ Latínæ votis satisfactúrus, eámdem beatíssimam Vírginem Guadalupénsem totíus Américæ Latínæ Patrónam præcípuam declarávit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Elegi et sanctificávi locum istum: * Ut sit ibi nomen meum, et permáneant óculi mei, et cor meum ibi cunctis diébus.

V. Non fécit táliter omni natióni, et iudícia sua non manisfestávit eis.

Ut sit ibi nomen meum, et permáneant óculi mei, et cor meum ibi cunctis diébus.

Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Ut sit ibi nomen meum, et permáneant óculi mei, et cor meum ibi cunctis diébus.


IN III NOCTURNO

Ant. 7 Signum magnum * appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius.


Psalmus 95

CANTÁTE Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.

Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.

Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.

Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.

Afférte Dómino, patriæ géntium, * afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius.

Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.

Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.

Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.

Læténtur cæli, et exúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.

Tunc exultábunt ómnia ligna silvarum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius.

Ant. 8 Pópulus * qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam; habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis.


Psalmus 96

DÓMINUS regnávit, exúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.

Nubes, et calígo in circúitu eius: * Iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.

Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.

Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.

Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terræ.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.

Adoráte eum, omnes ángeli eius: * audívit et lætáta est Sion.

Et exultavérunt filiæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine.

Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.

Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.

Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.

Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Pópulus qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam; habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis.

Ant. 9 Vidérunt * omnes términi terræ salutáre Dei nostri.


Psalmus 97

CANTÁTE Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius: * et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátem suam dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exultáte, et psállite.

Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córnea.

Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.

Flúmina pláudent manu, simul montes exultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.


V. Fílii tui de longe vénient.

R. Et fíliæ tuæ de látere súrgent.


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.


Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.


Léctio sancti Evangélii secúndum Lúcam

Létio vii

Cap. 1, 39-47

IN illo témpore: Exúrgens María ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Juda. Et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elisabeth. Et réliqua.


Homilía Sancti Bernárdi Abbátis.

De verbis Apoc. C. 12 ad fin.

MIRABÁTUR Elísabeth persónam veniéntis, dicens: Unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Commendábat et vocem salutántis, adíciens: Ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio ínfans in útero meo: et beatificábat fídem credéntis: Beáta, ínquiens, quæ credidísti. Magna quídem præcónia; sed et devota humílitas nihil sibi passa retinére, in eum magis univérsa refúdit, cuius in se benefícia laudabántur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Félix namque es, sacra Vírgo María, et omni laude digníssima: * Quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus, Deus noster.

V. Ora pro pópulo, intervéni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam festivitátem.

Quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus, Deus noster.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.


Léctio viii

TU, inquit, magníficans Matrem Dómini, sed magnifícat ánima mea Dóminum. In voce mea fílium pérhibes exsultásse in gáudio, sed exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo: et ipse quoque tamquam amícus sponsi gaudet ad vocem sponsi. Beátam me esse dicis, quæ crédidi: sed credulitátis et beatitúdnis causa respéctus est supérnæ pietátis; ut ex hoc magis beátam me dícant omnes gerátiones, quia ancíllam húmilem et exíguam respéxit Deus. Verúmtamen numquid putámus, fratres, Elísabeth sanctam in eo quod per Spíritum útique loquebátur errasse? Absit. Beáta plane quam respéxit Deus, et beáta quæ crédidit. Hic enim magnus divínæ respectiónis éxtitit fructus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


R. Beátam me dicent omnes generatiónes: * Quia fécit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

V. Et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum.

Quia fécit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Quia fécit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.


Léctio ix

INEFFÁBILI síquidem artifício Spíritus supervéniens tantæ humilitáti, magnanímitas tanta in secretário virgínei cordis accéssit, ut vidélicet nec humílitas tanta minúerit magnanimitátem, nec magnanímitas tanta humilitátem. Sed cum in sua æstimatióne tam húmilis esset, nihilóminus et in promissiónis credulitáte magnánimis, ut quæ nihil áliud quam exíguam sese reputábat ancíllam, ad inscrutábile sacraméntum nullátenus se dubitáret eléctam, et veram Dei et hóminis Genetrícem créderet mox futúram. Iam te, Mater misericórdiæ, per ipsum sinceríssimæ tuæ mentis afféctum tuis iacens provolúta pédibus luna, mediatrícem sibi apud solem iustítiæ constitútam, devótis supplicatiónibus interpéllat, ut in lúmine tuo vídeat lumen, et solis grátiam tuo mereátur obténtu, quam vere amávit præ ómnibus, et ornávit stola glóriæ índuens, et corónam pulchritúdinis ponens in cápite tuo.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

[Fit reverentia] Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus

TE ERGO QUǼSUMUS, TUIS FÁMULIS SÚBVENI, * QUOS PRETIÓSO SÁNGUINE REDEMÍSTI.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

[Fit reverentia, secundum consuetudinem]

Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

[Reliqua omittuntur, nisi LAUDES separandae sint.]


Oratio

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS qui sub beatíssimæ Vírginis Mariæ singulári patrocínio constitútos perpétuis benefíciis nos cumulári voluísti: præsta suplícibus tuis; ut, cuius hódie commemoratióne lætámur in terris, eius conspéctu perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



COMPLETAS ÍNDICE LAUDES





#oficioproprio #guadalupe #propriodobrasil #nossasenhoraguadalupe #oficiodivino #breviario #formaextraordinaria #missatridentina

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano