• Apostolado FERR

Nona de Nossa Senhora Aparecida - Ofício Próprio do Brasil



DIE 12 OCTOBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS IMMACULATAE

sub titulo

DE APPARECIDA

PATRONÆ PRINCIPALIS BRASILIÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


AD NONAM


Incipit

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Hymnus

Rerum, Deus, tenax vigor,

Immótus in te pérmanens,

Lucis diúrnæ témpora

Succéssibus detérminans:


Largíre lumen véspere,

Quo vita nusquam décidat,

Sed prǽmium mortis sacræ

Perénnis instet glória.


Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.


Psalmi

Ant. Trahe nos * Virgo Immaculáta, post te currémus in odórem unguentórum tuórum.

Psalmus 118 ix (129-144)

MIRABÍLIA testimónia tua: * ídeo scrutáta est ea ánima mea.

Declarátio sermónum tuórum illúminat: * et intelléctum dat párvulis.

Os meum apérui, et attráxi spíritum: * quia mandáta tua desiderábam.

Áspice in me, et miserére mei, * secúndum iudícium diligéntium nomen tuum.

Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: * et non dominétur mei omnis iniustítia.

Rédime me a calúmniis hóminum: * ut custódiam mandáta tua.

Fáciem tuam illúmina super servum tuum: * et doce me iustificatiónes tuas.

Éxitus aquárum deduxérunt óculi mei: * quia non custodiérunt legem tuam.

Iustus es, Dómine: * et rectum iudícium tuum.

Mandásti iustítiam testimónia tua: * et veritátem tuam nimis.

Tabéscere me fecit zelus meus: * quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

Ignítum elóquium tuum veheménter: * et servus tuus diléxit illud.

Adolescéntulus sum ego et contémptus: * iustificatiónes tuas non sum oblítus.

Iustítia tua, iustítia in ætérnum: * et lex tua véritas.

Tribulátio, et angústia invenérunt me: * mandáta tua meditátio mea est.

Æquitas testimónia tua in ætérnum: * intelléctum da mihi, et vivam.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 118 x (145-160)

CLAMÁVI in toto corde meo, exáudi me, Dómine: * iustificatiónes tuas requíram.

Clamávi ad te, salvum me fac: * ut custódiam mandáta tua.

Prævéni in maturitáte, et clamávi: * quia in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo: * ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine: * et secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti: * a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine: * et omnes viæ tuæ véritas.

Inítio cognóvi de testimóniis tuis: * quia in ætérnum fundásti ea.

Vide humilitátem meam, et éripe me: * quia legem tuam non sum oblítus.

Iúdica iudícium meum, et rédime me: * propter elóquium tuum vivífica me.

Longe a peccatóribus salus: * quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine: * secúndum iudícium tuum vivífica me.

Multi qui persequúntur me, et tríbulant me: * a testimóniis tuis non declinávi.

Vidi prævaricántes, et tabescébam: * quia elóquia tua non custodiérunt.

Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine: * in misericórdia tua vivífica me.

Princípium verbórum tuórum, véritas: * in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 118 xi (161-176)

PRÍNCIPES persecúti sunt me gratis: * et a verbis tuis formidávit cor meum.

Lætábor ego super elóquia tua: * sicut qui invénit spólia multa.

Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum: * legem autem tuam diléxi.

Sépties in die laudem dixi tibi, * super iudícia iustítiæ tuæ.

Pax multa diligéntibus legem tuam: * et non est illis scándalum.

Exspectábam salutáre tuum, Dómine: * et mandáta tua diléxi.

Custodívit ánima mea testimónia tua: * et diléxit ea veheménter.

Servávi mandáta tua, et testimónia tua: * quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine: * iuxta elóquium tuum da mihi intelléctum.

Intret postulátio mea in conspéctu tuo: * secúndum elóquium tuum éripe me.

Eructábunt lábia mea hymnum, * cum docúeris me iustificatiónes tuas.

Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum: * quia ómnia mandáta tua ǽquitas.

Fiat manus tua ut salvet me: * quóniam mandáta tua elégi.

Concupívi salutáre tuum, Dómine: * et lex tua meditátio mea est.

Vivet ánima mea, et laudábit te: * et iudícia tua adiuvábunt me.

Errávi, sicut ovis, quæ périit: * quǽre servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Trahe nos * Virgo Immaculáta, post te currémus in odórem unguentórum tuórum.


Capitulum Apoc. 12,1

SIGNUM magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et in cápite eius corónam stellárum duódecim.

R. Deo grátias.


R.br. Exaltábo te, Dómine, * Quóniam suscepísti me.

R. Exaltábo te, Dómine, * Quóniam suscepísti me.

V. Nec delectásti inimícos meos super me.

R. Quóniam suscepísti me.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Exaltábo te, Dómine, * Quóniam suscepísti me.


V. Immaculáta Concéptio tua, Dei Génitrix Virgo.

R. Gáudium annuntiávit universo mundo.


Oratio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS, qui per Immaculátam Unigéniti tui Matrem in nos fámulos tuos gratiæ tuæ dona multíplicas: concéde propítius; ut, qui ejusdem Vírginis laudes celebrámus in terris, ipsíus maternis précibus præmia cónsequi mereámur in cælis. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


Conclusio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



Sexta Voltar ao Índice II Vésperas







#vesperas #nossasenhoraaparecida #aparecida #padroeirabrasil #oficioproprio #oficionossasenhoraaparecida #oficioaparecidabrasil


SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano