• Apostolado FERR

I Vésperas de Nossa Senhora Aparecida - Ofício Próprio do Brasil

Atualizado: 12 de Out de 2019



DIE 12 OCTOBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS IMMACULATAE

sub titulo

DE APPARECIDA

PATRONÆ PRINCIPALIS BRASILIÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


AD I VESPERAS


V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Ant. 1 Tota pulchra * es, Maria, et mácula originális non est in te.


Psalmus 109

DIXIT Dóminus Dómino meo: * sede a dextris meis:

Dónec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum.

Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum genui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * tu es sacérdos in ætérnum secundum órdinem Melchísedech.

Dóminus a déxtris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.

Iudicábit in natiónibus implébit ruína * conquassábit cápita in terra multórum.

De torrénte in via bibet * proptérea exaltábit caput.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tota pulchra * es, Maria, et mácula originális non est in te.

Ant. 2 Vestimentum tuum * cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.


Psalmus 112

LAUDÁTE, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sæculum.

A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória eius.

Quis sicut Dóminus, Deus noster qui in altis hábitat, et humília réspicit in cælo et in terra?

Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:

Ut cóllocet eum cum princípibus * cum princípibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem in dómo * matrem filiórum lætántem.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Vestimentum tuum * cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.

Ant. 3 Tu glória Jerúsalem, * tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.


Psalmus 121

LÆTÁTUS sum in his, quæ dicta sunt mihi: * in dómum Dómini íbimus

Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cuius participátio eius in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes in iudício, * sedes super domum David.

Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * et abundántia diligéntibus te:

Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.

Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:

Propter domum Dómini Dei nostri, * quæsívi bona tibi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tu glória Jerúsalem, * tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.

Ant. 4 Benedicta es tu, * Virgo Maria, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.


Psalmus 126

NISI Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducatis panem dolóris.

Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini filii: merces: fructus ventris.

Sicut sagíttae in manu potentis: * ita filii excussórum.

Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimicis suis in porta.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Benedicta es tu, * Virgo Maria, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.

Ant. 5 Trahe nos * Virgo Immaculáta, post te currémus in odórem unguentórum tuórum.


Psalmus 147

LAUDA, Ierúsalem, Dóminum, * lauda, Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuarum: * benedíxit filiis tuis in te.

Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe frumenti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo eius.

Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suum sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?

Emíttet verbum suum et liquefáciet ea: * flabit spíritus eius et fluent aquae.

Qui annúntiat verbum suum Iacob: * iustítias et iudícia sua Israel.

Non fecit táliter omni natióni: * et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Trahe nos * Virgo Immaculáta, post te currémus in odórem unguentórum tuórum.


Capit. Prov. 8, 22-24

DÓMINUS possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret. Nodum erant abýssi, et ego jam concépta eram.

R. Deo grátias.


Prima stropha sequentis Hymni dicitur flexis genibus.


Hymnus

AVE, maris stella,

Dei Mater alma,

Atque semper Virgo,

Felix cæli porta.


Sumens illud Ave

Gabriélis ore,

Funda nos in pace,

Mutans Hevæ nomen.


Solve vincla reis,

Profer lumen cæcis,

Mala nostra pelle,

Bona cuncta posce.


Monstra te esse matrem,

Sumat per te preces,

Qui pro nobis natus

Tulit esse tuus.


Virgo singuláris,

Inter omnes mitis,

Nos, culpis solútos,

Mites fac et castos.


Vitam præsta puram,

Iter para tutum,

Ut, vidéntes Jesum,

Semper collætémur.


Sit laus Deo Patri,

Summo Christo decus,

Spirítui Sancto,

Tribus honor unus. Amen.


V. Signum magnum appáruit in cœlo.

R. Múlier amícta sole et luna sub pédibus eius.


Canticum: Magnificat

Ad Magnif. ant. Qui me invénerit, * invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.

(Canticum B. Mariæ Virginis - Lc 1,46-55)

MAGNÍFICAT * ánima mea Dóminum.

Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.

Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.

Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.

Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.

Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.

Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Qui me invénerit, * invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.


Oratio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS, qui per Immaculátam Unigéniti tui Matrem in nos fámulos tuos gratiæ tuæ dona multíplicas: concéde propítius; ut, qui ejusdem Vírginis laudes celebrámus in terris, ipsíus maternis précibus præmia cónsequi mereámur in cælis. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Conclusio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.




Matinas Voltar ao Índice Completas







#vesperas #nossasenhoraaparecida #aparecida #padroeirabrasil #oficioproprio #oficionossasenhoraaparecida #oficioaparecidabrasil


SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano