• Apostolado FERR

Prima de Nossa Senhora Aparecida - Ofício Próprio do Brasil



DIE 12 OCTOBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS IMMACULATAE

sub titulo

DE APPARECIDA

PATRONÆ PRINCIPALIS BRASILIÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.


AD PRIMAM


Incipit

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Hymnus

Iam lucis orto sídere,

Deum precémur súpplices,

Ut in diúrnis áctibus

Nos servet a nocéntibus.


Linguam refrénans témperet,

Ne litis horror ínsonet:

Visum fovéndo cóntegat,

Ne vanitátes háuriat.


Sint pura cordis íntima,

Absístat et vecórdia;

Carnis terat supérbiam

Potus cibíque párcitas.


Ut, cum dies abscésserit,

Noctémque sors redúxerit,

Mundi per abstinéntiam

Ipsi canámus glóriam.


Deo Patri sit glória,

Eiúsque soli Fílio,

Cum Spíritu Paráclito,

Nunc et per omne sǽculum.

Amen.


Psalmi

Ant. Tota pulchra * es, María, et mácula orignális non est in te.


Psalmus 53

DEUS, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua iúdica me.

Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.

Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

Ecce enim, Deus ádiuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.

Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.

Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:

Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 118 i (1-16)

BEÁTI immaculáti in via: * qui ámbulant in lege Dómini.

Beáti, qui scrutántur testimónia eius: * in toto corde exquírunt eum.

Non enim qui operántur iniquitátem, * in viis eius ambulavérunt.

Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.

Útinam dirigántur viæ meæ, * ad custodiéndas iustificatiónes tuas!

Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.

Confitébor tibi in directióne cordis: * in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.

Iustificatiónes tuas custódiam: * non me derelínquas usquequáque.

In quo córrigit adolescéntior viam suam? * In custodiéndo sermónes tuos.

In toto corde meo exquisívi te: * ne repéllas me a mandátis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua: * ut non peccem tibi.

Benedíctus es, Dómine: * doce me iustificatiónes tuas.

In lábiis meis, * pronuntiávi ómnia iudícia oris tui.

In via testimoniórum tuórum delectátus sum, * sicut in ómnibus divítiis.

In mandátis tuis exercébor: * et considerábo vias tuas.

In iustificatiónibus tuis meditábor: * non oblivíscar sermónes tuos.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 118 ii (17-32)

RETRÍBUE servo tuo, vivífica me: * et custódiam sermónes tuos:

Revéla óculos meos: * et considerábo mirabília de lege tua.

Íncola ego sum in terra: * non abscóndas a me mandáta tua.

Concupívit ánima mea desideráre iustificatiónes tuas, * in omni témpore.

Increpásti supérbos: * maledícti qui declínant a mandátis tuis.

Aufer a me oppróbrium, et contémptum: * quia testimónia tua exquisívi.

Étenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: * servus autem tuus exercebátur in iustificatiónibus tuis.

Nam et testimónia tua meditátio mea est: * et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Adhǽsit paviménto ánima mea: * vivífica me secúndum verbum tuum.

Vias meas enuntiávi, et exaudísti me: * doce me iustificatiónes tuas.

Viam iustificatiónum tuárum ínstrue me: * et exercébor in mirabílibus tuis.

Dormitávit ánima mea præ tædio: * confírma me in verbis tuis.

Viam iniquitátis ámove a me: * et de lege tua miserére mei.

Viam veritátis elégi: * iudícia tua non sum oblítus.

Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine: * noli me confúndere.

Viam mandatórum tuórum cucúrri, * cum dilatásti cor meum.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Tota pulchra * es, María, et mácula orignális non est in te.


Capitulum 1 Tim. 1:17

Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.

R. Deo grátias.


R.br. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

V. Qui natus es de María Vírgine.

R. Miserére nobis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.


V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.

R. Et líbera nos propter nomen tuum.


Orationes

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.


Martyrologium (anticip.)

Tértio Idus Octóbris Luna quinta decima Anno Domini 2019

Sancti Eduárdi, Regis Anglórum et Confessóris, qui Nonis Ianuárii obdormívit in Dómino, sed hac die, ob Translatiónem córporis eius, potíssimum cólitur.

Apud Tróadem, Asiæ minóris urbem, natális sancti Carpi, qui fuit discípulus beáti Pauli Apóstoli.

Córdubæ, in Hispánia, item natális sanctórum Mártyrum Fausti, Ianuárii et Martiális; qui, primo equúlei pœna cruciáti, deínde, supercíliis rasis, déntibus evúlsis, áuribus quoque et náribus præcísis, ignis passióne martýrium consummárunt.

Thessalonícæ sancti Floréntii Mártyris, qui, post vária torménta, igne combústus est.

Apud Stokeráviam, in Austria, sancti Colmánni Mártyris.

Antiochíæ sancti Theóphili Epíscopi, qui, sextus post beátum Petrum Apóstolum, eiúsdem Ecclésiæ Pontificátum ténuit.

Turónis, in Gállia, sancti Venántii, Abbátis et Confessóris.

Apud Sublácum, in Látio, sanctæ Chelidóniæ Vírginis.


V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.


V. Pretiósa in conspéctu Dómini.

R. Mors Sanctórum eius.

Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.


V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

«Pater Noster» dicitur secreto usque ad «Et ne nos indúcas in tentatiónem:»

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.

R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.


V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Orémus.

Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.


Lectio brevis Isa 33:2

Dómine, miserére nostri: te enim exspectávimus: esto brácchium nóstrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.


Conclusio

V. Adiutórium nóstrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Benedícite.

R. Deus.

V. Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



Laudes Voltar ao Índice Tércia







#vesperas #nossasenhoraaparecida #aparecida #padroeirabrasil #oficioproprio #oficionossasenhoraaparecida #oficioaparecidabrasil


SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano