• Apostolado FERR

Ritus Servandus IV: De antiphona ad Introitum, Kyrie, eleison et Gloria in excelsis


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput IV

De antiphona ad Introitum, Kyrie, eleison et Gloria in excelsis


1. Dum dicit: Aufer a nobis, etc., celebrans iunctis manibus ascendit ad medium altaris, et ibi inclinatus, manibusque item iunctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu médium anterioris partis tabulae, seu mensae altares tangant, residuo manuum inter altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus iunctae super altare ponuntur), secreto dicit: Oramus te, Domine, etc., et cum dicit: Quorum reliquiae hic sunt, osculatur altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis: quod semper servatur, quando osculatur altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disiunguntur. In omni etiam deosculatione sive altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.


2. Osculato altari, accedit ad latus eius sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis, incipit intellegibili voce antiphonam ad Introitum et prosequitur iunctis manibus. Cum dicit: Gloria Patri, tenens iunctas manus, caput inclinat. Cum repetit antiphonam ad Introitum, non signat se, ut prius, et ea repetita, iunctis manibus ante pectus accedit ad medium altaris, ubi stans versus illud similiter manibus iunctis, dicit eadem voce ter Kyrie, eleison, ter Christe, eleison, et iterum ter Kyrie, eleison alternatim cum ministro.

Si minister, vel qui intersunt, celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.


3. Dicto ultimo Kyrie, eleison, sacerdos stans in medio altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur), voce praedicta incipit, si dicendum sit, Gloria in excelsis. Cum dicit Deo, iungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans iunctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Iesu Christe, Suscipe deprecationem nostram, et iterum Iesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spiritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in gloria Dei Patris. Amen.


4. In Missa solemni sacerdos facta confessione ascendit cum ministris ad medium altaris: ubi dicto Oramus te, Domine, et osculato altari, ponit incensum in thuribulo, ministrante diacono naviculam, et thuriferario thuribulum; diaconus, parum inclinatus versus celebrantem, dicit: Benedicite, pater reverende, et osculatur cochlear, et manum celebrant is ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulo, dicens interim: Ab illo benedicaris, etc., et deposito cochleari producens manu dexter a signum crucis super thus in thuribulo, illud benedicit.


Postea diaconus dimissa navicula accipit thuribulum, et dat celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat altare, ter ducens thuribulum aquali distantia, prout distribuuntur candelabra, a medio eius usque ad latus Epistola: ubi, demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad altare, elevans manum incensat eius planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat aliud latus altaris triplici ductu usque ad latus Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius lateris Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabula partem versus medium altaris, ut fecit in latere Epistola: deinde, manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem eius partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a latere Evangelii usque ad medium altaris, et facta Cruci reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad latus Epistolce: ubi reddito thuribulo ipsi diacono, ab eo ipse solus incensatur.


5. Si vero in altari fuerint reliquia, seu imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio altaris, primum incensat eas qua a dexteris sunt, idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, qua sunt a sinistris, hoc est a parte Epistola: deinde prosequitur incensationem altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures reliquia, vel imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.


6. Si in altari fuerit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit, quod item facit quotiescumque transit ante medium altaris.


7. Diaconus et subdiaconus hinc inde assistunt celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde celebrans, diácono a dexteris eius, subdiacono a dexteris diaconi stantibus in latere Epistola, legit antiphonam ad Introitum et Kyrie, eleison. Cum vero intonat hymnum Gloria in excelsis Deo, diaconus et subdiaconus, unus post alium, stant a tergo celebrantis: postea ascendunt ad altare, et hinc inde, diaconus a dexteris, subdiaconus a sinistris, cum celebrante hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo; et cum dicitur Dominus vobiscum, oratio, prafatio, et Pater noster, diaconus et subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo celebrantis.


8. In Missis cantatis, si incensationes fiant, celebrans se gerit ut supra pro Missa solemni dictum est; in fine a ministrante incensatur.



ÍNDICE




#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano