• Apostolado FERR

Ritus Servandus II: De ingressu sacerdotis ad altare


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput II

De ingressu sacerdotis ad altare


1. Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, bursam manu dextera super calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in sacristia erit, accedit ad altare, ministro cum missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore.


Si vero contigerit eum transire ante altare maius, faciat ad illud reverentiam. Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam celebrans deposuerit calicem super corporale.


2. Cum pervenerit ad altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit tabernaculum Sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam.


Tunc ascendit ad medium altaris, ubi ad latus Evangelii sistit calicem, extrahit corporale de bursa, quod extendit in medio altaris, et super illud calicem velo coopertum collocat, bursam autem ad latus Evangelii.


Si in altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab altari, ut Missam inchoet.


3. Si est consecraturus plures hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super patenam manere non possint, locat eas super corporale ante calicem, aut in aliquo calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post calicem, et alia patena seu palla cooperit.


4. Collocato calice in altari, accedit ad latus Epistolae, et missale super cussino aperit. Deinde rediens ad medium altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad latus Epistolae, descendit post infimum gradum altaris, ut ibi faciat confessionem.


5. In Missa solemni missale apertum super altare, calix vero, et alia necessaria praparentur in credentia cooperta linteo, antequam sacerdos veniat ad altare. Ipse autem procedit cum diacono et subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenente manus iunctas ante pectus; acolythi vero ante eos deferunt candelabra cum candelis accensis, qua deinde collocantur super credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum altaris, ibi medius inter diaconum a dexteris, et subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad altare, facit cum ipsis (ut infra) confessionem.


6. In Missa pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali romano ordinantur: cuius Pontificalis ordinem Episcopus, sive abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum diácono et subdiacono paratis celebrat.



ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano