• Apostolado FERR

Ritus Servandus III: De initio Missae


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput III

De initio Missae


1. Sacerdos cum primum descenderit sub infimum gradum altaris, convertit se ad ipsum altare, ubi stans in medio, iunctis manibus ante pectus, extensis et iunctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando iunguntur manus, praeterquam post Consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel altari profunda reverentia, vel si in eo sit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam.


2. Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum altaris a latere Evangelii ante ipsum Pontificem, ubi genuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in eorum residentiis, vel loco iurisdictionis, stans ante infimum gradum a latere Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Praelato, et versus ad altare incipit Missam.


3. Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Praelatis praedictis in ecclesiis eorum iurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo confessionem, et alia servat, ut in Pontificali et Caeremoniali romano ordinatur.


4. Stans igitur celebrans ante infimum gradum altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit intellegibili voce: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem.

Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a ministris.

5. Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad altare, et benedicit oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis iunctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis format.

Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvum digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter iunctis et extensis: quod in omni benedictione observatur.

6. Postquam dixerit: In nomine Patris, etc. ut supra, iungens iterum manus ante pectus, pronuntiat clara voce antiphonam: Introibo ad altare Dei. Minister retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa solemni ministri hic inde stantes prosequuntur: Ad Deum, qui laetificat iuventutem meam. Deinde sacerdos eodem modo stans incipit, et prosequitur cum ministro, vel ministris alternatim psalmum: Iudica me, Deus, usque ad finem, cum Gloria Patri. Quo finito, repetit antiphonam Introibo cum ministris, ut supra.

Qui psalmus numquam praetermittitur, nisi in Missis defunctorum, et in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive, in quibus semel tantum dicta antiphona Introibo cum ministris, ut supra, sacerdos statim subiungit V. Adiutorium nostrum, etc. ut infra. Cum in fine psalmi dicit Gloria Patri, etc. caput Cruci inclinat.


7. Repetita antiphona Introibo, dextera manu producens signum crucis a fronte ad pectus, dicit V. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit caelum et terram. Deinde altari se profunde inclinans, iunctis manibus dicit: Confiteor Deo, ut in Ordine Missae: et prosequitur eodem modo stans inclinatus, donec a ministro, vel ministris dictum sit Misereatur. Cum incipitur a ministris Confiteor, se erigit. Cum dicit: mea culpa, ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita.


8. Si est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolica, vel Patriarcha, Archiepis-copo et Episcopo in eorum provincia, civitate vel diacesi constitutis, ubi dicit: vobis, fratres, dicat: tibi, pater; similiter in fine ubi dicit: vos, fratres, dicat: te, pater; quod dicens Summo Pontifici genuflectit, aliis Pralatis profunde se inclinat.


9. Cum minister, et qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex), respondent Confiteor, dicunt tibi, pater, et te, pater, aliquantulum conversi ad celebrantem.


10. Facta a circumstantibus confessione, celebrans stans respondet: Misereatur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit: Indulgentiam, etc.; et si est Episcopus, vel abbas, ut supra, accipit manipulum osculando ilium in medio. Et stans inclinatus iunctis manibus prosequitur: Deus, tu conversus, et quae sequuntur in Ordine Missae, clara voce usque ad orationem Aufer a nobis, etc.; et cum dicit: Oremus, extendit et iungit manus.


11. Et tunc si coram Summo Pontifice, aut aliis Pralatis, ut supra, celebret, facta Summo Pontifici genuflexione, aliis Pralatis profunda reverentia, accedit ad medium altaris ante infimum gradum, et ibi incipit ereto: Aufer a nobis, ut in Ordine Missa.


12. Aliquando psalmus Iudica me, Deus, cum sua antiphona, confessio cum absolutione, versus sequentes atque orationes Aufer a nobis et Oramus te, Domine, omittenda sunt, ad normam n. 424 rubricatum. His in casibus, celebrans, facta altari debita reverentia, illud ascendit nihil dicens, et disposito calice, altate osculatur, item nihil dicens; deinde, nisi fiat incensatio altaris, in latere Epistolae incipit antiphonam ad Introitum, ut infra.




ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano