• Apostolado FERR

Ritus Servandus V: De oration


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput V

De oration


1. Dicto hymno Gloria in excelsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, celebrans osculatur altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus iunctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit latus Epistolae, et extendens, ac iungens manus ante pectus, ut prius, dicit clara voce: Dominus vobiscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est hymnus Gloria in excelsis). R. Et cum spiritu tuo, et iunctis, ut prius, manibus, revertitur per eamdem viam ad librum, ubi eas extendens, et iungens ante pectus, caputque inclinans, dicit: Oremus: tum manus ante pectus extendit, digitis simul iunctis, et orationem dicit. Cum dicit Per Dominum, manus iungit, easque usque ad finem iunctas tenet. Si oratio concludatur Qui tecum vel Qui vivis, manus iungit cum dicit: in unitate.


2. Cum in oratione, vel alibi in Missa, pronuntiatur nomen IESU vel MARIAE, itemque cum exprimitur nomen Sancti vel Beati de quo dicitur Missa aut fit commemoratio, vel Summi Pontificis, sacerdos caput inclinat. Si plures orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.


3. Si altare sit ad orientem, versus populum, celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad altare, cum dicturus est Dominus vobiscum, Orate, fratres, Ite, Missa est, vel daturus benedictionem; sed osculato altari in medio, ibi, expansis et iunctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.


4. Quoties in Missa dicenda occurrunt verba Flectamus genua. – Levate, sacerdos, dicto in medio altaris Kyrie, eleison, revertitur ad latus Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et iunctis ante pectus manibus, caput inclinans, dicit Oremus, ac deinde: Flectamus genua; et illico, manibus super altare extensis, ut seipsum sustineat, utrumque genuflectit ac, iunctis manibus, per aliquod temporis spatium in silentio orat; deinde dicit: Levate, surgit et, manibus extensis, dicit orationem. Lectionem sequentem eodem modo legit, ut infra de Epistola dicetur.


5. In Missa solemni cum dicitur Dominus vobiscum et oratio, diaconus et subdiaconus stant retro post celebrantem. Flectamus genua et Levate cantantur a diacono; celebrans omnesque alii utrumque genu fleclunt atque orant, ut supra dictum est. Diaconus cantat Flectamus genua antequam genua flectat, Levate autem priusquam surgat.



ÍNDICE




#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano