• Apostolado FERR

Ritus Servandus I: De praeparatione sacerdotis celebraturi


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput I

De praeparatione sacerdotis celebraturi


1. Sacerdos Missam celebraturus orationi aliquantulum vacet, precibus inferius positis ad libitum adhibitis. Deinde accedit ad locum in sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens orationem inferius positam. Deinde praeparat calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus), super eius os ponit purificatorium mundum, et super illud patenam cum hóstia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva palla linea, tum velo serico; super velo ponit bursam coloris paramentorum intus habentem corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habente facultatem, simul cum palla benedictum.


2. Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habente, benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, dicens ad singula singulas orationes inferius positas.


3. Ac primum accipiens amictum circa extremitates et chordulas, osculatur illud in medio, ubi est crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub bracchiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum alba induitur, caput submittens, deinde manicam dexteram bracchio dextero, et sinistram sinistro imponens. Albam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat albam super cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes; ac eius fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit manipulum, osculatur crucem in medio, et imponit bracchio sinistro.

Deinde ambabus manibus accipiens stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium eius collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem stolae extremitatibus cinguli hinc inde ipsi cingulo coniungit.

Postremo sacerdos accipit planetam et, convenienter, caput tegit.


4. Si celebrans sit Episcopus, vel Abbas benedictus habens usum pontificalium, non ducit stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat stolam, accipit parvam crucem pectoralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante stolam, nisi in Missis defunctorum, sed accipit ad altare, cum in confessione dicit Indulgentiam, illumque prius osculatur.


5. Si sit Episcopus, vel abbas, ut supra, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Caeremoniali.




ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano