• Apostolado FERR

Ritus Servandus IX: De Canone post Consecrationem usque ad orationem dominicam


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE



Caput IX

De Canone post Consecrationem usque ad orationem dominicam


1. Reposito calice et adorato, sacerdos stans ante altare, extensis manibus ante pectus, dicit secreto: Unde et memores, etc. Cum dicit: de tuis donis ac datis, iungit manus ante pectus: et cum dicit: Hostiam + puram, Hostiam + sanctam, Hostiam + immaculatam, manu sinistra posita super altare intra corporale, dextera signat ter communiter super hostiam et calicem, et semel super hostiam tantum, et semel super calicem tantum, dicens: Panem + sanctum vitae aeternae, et Calicem + salutis perpetuae; deinde, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Supra quae propitio, etc.


Cum dicit: Supplices te rogamus, etc., inclinat se ante medium altaris, manibus iunctis super illo positis. Cum dicit: ex hac altares participatióne, osculatur altare, manibus hinc inde super corporale positis. Cum dicit: sacrosanctum Filii tui, iungit manus; et dextera signans semel super hostiam tantum, et semel super calicem, sinistra super corporale posita, dicit: Cor+pus et Sang+uinem sumpserimus, et cum dicit: omni benedictione + caelesti, seipsum signat a fronte ad pectus signo crucis, sinistra posita infra pectus, et prosequitur: et gratia repleamur. Cum dicit: Per eumdem, iungit manus.


2. Cum dicit: Memento etiam, Dómine, famulorum famularumque tuarum, etc., extensis et iunctis manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et intentis oculis ad Sacramentum super altare, facit commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur, eodem modo ut dictum est de commemoratione vivorum. Qua commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Domine, et dmnibus in Christo, etc., et in fine ad: Per eumdem, iungit manus, et caput inclinat.


3. Cum dicit: Nobis quoque peccatóribus, vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi percutit, sinistra posita super corporale, et prosequitur secreto: famulis tuis, etc., stans manibus extensis, ut prius.


Cum dicit: Per Christum Dóminum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, iungit manus ante pectus: deinde, manu dextera ter signans communiter super hostiam et calicem, dicit: sanct+ificas, vivi+ficas, bene+dicis, et praestas nobis. Postea discooperit manu dextera calicem, et genuflexus Sacramentum adorat: tum se erigit, et reverenter accipit hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum ea super calicem, quem manu sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a labio ad labium, dicens: Per + ipsum, et cum + ipso, et in + ipso. Et similiter cum hostia signat bis inter calicem et pectus, incipiens a labio calicis, et dicit: est tibi Deo Patri + omnipotenti, in unitate Spiritus + Sancti.


Deinde tenens manu dextera hostiam super calicem, sinistra calicem, elevat eum aliquantulum simul cum hostia, dicens: omnis honor et gloria, et statim utrumque deponens, hostiam collocat super corporale, et si opus sit, digitos extergit, ut supra; ac pollices et indices ut prius iungens, calicem palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat.


4. In Missa solemni, cum celebrans dicit: Per quem haec omnia, etc., diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad dexteram celebrantis, et quando opus est discooperit calicem, et cum celebrante adorat, similiter cooperit, et iterum genuflectit.


Cum incipit: Pater noster, idem vadit retro post celebrantem, facta prius Sacramento genuflexione, ubi stat, dum dicitur oratio dominica.




ÍNDICE




#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano