• Apostolado FERR

Ritus Servandus VI: De Epistola, graduali et aliis usque ad Ofertorium


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput VI

De Epistola, graduali et aliis usque ad Ofertorium


1. Dictis orationibus, celebrans, positis super librum vel super altare manibus, ita ut palmae librum tangant, vel (ut placuerit) librum tenens, legit Epistolam intellegibili voce, et respondetur a ministro: Deo gratias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur Graduale, Alleluia, et Tractum, ac Sequentiam, si dicenda sint.


Quibus dictis, sacerdos, in Missis lectis, ipsemet, seu minister portat librum missalis ad alteram partem altaris in latere Evangelii, et dum transit ante médium altaris, caput Cruci inclinat, et missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum latus altaris, et non ad parietem, sive ad partem eius contra se directam.


2. Locato missali in altari, celebrans redit ad medium altaris, ibique stans iunctis manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto: Munda cor meum, et Iube, Domine, benedicere. Dominus sit in corde meo, ut in Ordinario. Quibus dictis, vadit ad librum missalis, ubi stans versus ilium, iunctis manibus ante pectus, dicit intellegibili voce: Dominus vobiscum. R: Et cum spiritu tuo.


Deinde pollice dexterae manus signo crucis signat primo librum super principio Evangelii, quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens: Sequentia, vel Initium sancti Evangelii, etc., R. Gloria tibi, Domine Tum iunctis iterum manibus ante pectus, stans, ut supra, prosequitur Evangelium usque ad finem. Quofinito, minister, stans in latere Epistolae post infimum gradum altaris, respondet: Laus tibi, Christe, et sacerdos, elevans parumper librum, osculatur principium Evangelii, dicens: Per evangélica dicta, etc., praeterquam in Missis defunctorum, et nisi celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur cuilibet praedictorum osculandus liber, et celebrans tunc non osculatur illum, nec dicit: Per evangélica dicta.


Cum autem nominatur IESUS, caput versus librum inclinat; et eodem modo versus librum genuflectit, cum in Evangelio est genuflectendum.


3. Dicto Evangelio, stans in medio altaris versus Crucem, elevans et extendens manus, incipit (si dicendum sit) Credo; cum dicit: in unum Deum, iungit manus, et caput Cruci inclinat; quo erecto, stans ibidem iunctis ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem. Cum dicit: Iesum Christum, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et incarnatus est, usque ad et Homo factus est inclusive, genuflectit. Cum dicit: simul adoratur, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et vitam venturi saeculi. Amen, producit sibi manu dextera signum crucis a fronte ad pectus.


4. In Missa solemni subdiaconus circa finem ultima orationis accipit ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra pectus, et, facta altari genuflexione in medio, vadit ad partem Epistola contra altare, et cantat Epistolam, quam celebrans sedens auscultat. Epistola cantata, celebrans redit ad librum, et subdiaconus facit iterum genuflexionem in medio ac vadit ad celebrantem, et genuflectens osculatur eius manum, et ab eo benedicitur, praterquam in Missis defunctorum. Deinde celebrans legit, submissa voce, graduate, etc., usque ad Munda cor meum exclusive.


5. Postea celebrans in medio altaris exspectat donec subdiaconus missale in latere Evangelii collocaverit et diaconus librum Evangeliorum in medio altaris deposuerit; deinde incensum imponit et benedicit more solito. Postea diaconus, genuflexus in supremo gradu, inclinatus dicit Munda cor meum, et accipiens librum Evangeliorum de altari, petit benedictionem a celebrante similiter genuflexus in superiori gradu altaris; et osculata illius manu, prcecedentibus thuriferario, et duobus acolythis cum candelabris accensis de credentia sumptis, vadit cum subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra altare versus populum, ubi, subdiacono librum tenente, medio inter duos acolythos tenentes candelabra accensa, dicit: Dominus vobiscum, iunctis manibus.


Cum dicit: Sequentia, etc. signat librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus: postea ter librum incensat, hoc est, in medio, a dexteris, et a sinistris, et prosequitur Evangelium, iunctis ntanibus. Interim celebrans post datam diacono benedictionem, retrahens se ad latus Epistola, ibi stat, iunctis manibus. Et cum diaconus dicit: Sequentia sancti Evangelii, sacerdos etiam signat se: et cum nominatur IESUS, caput inclinat. Finito Evangelio sacerdos osculatur librum a subdiacono sibi delatunt, dicens: Per evangelica dicta, etc., et a diácono ter incensatur.


Si sit coram Praelato in sua residentia, liber defertur ad Praelatum, ut supra, et ille incensatur, ut in Caeremoniali. Postea, stans in medio altaris versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit, Credo, stantibus post eum diacono et subdiacono, deinde ad altare accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad Gloria in excelsis.


6. Si autem sit praedicandum, Concionator, finito Evangelio, praedicet, et sermone, sive concione expleta, dicatur Credo vel, si non sit dicendum, cantetur antiphona ad Offertorium.


7. Cum vero in symbolo cantatum fuerit: Et incarnatus est, diaconus, accepta bursa de credentia, ambabus manibus eam defert elevatam cum solitis reverentiis ad medium altaris, in quo explicat corporale, et revertitur ad celebrantem. Cum non dicitur Credo, subdiaconus defert bursam simul cum calice, ut infra dicetur.


8. In Missis cantatis Epistola a ministrante cani potest; secus sufficit ut legatur a celebrante, qui tamen potest Epistolam more solito canere. Si incensationes fiant, celebrans antequam dicat Munda cor meum, in medio altaris incensum ponit et benedicit, et post verba Sequentia vel Initium sancti Evangelii, etc. ter missale incensat; postquam autem Evangelium cantaverit, celebrans non incensatur.




ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano