• Apostolado FERR

Ritus Servandus VII: De antiphona ad Offertorium et aliis usque ad Canonem


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput VII

De antiphona ad Offertorium et aliis usque ad Canonem


1. Dicto symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium vel homeliam, celebrans altare osculatur in medio, et iunctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra), vertit se ad populum, et extendens ac iungens manus dicit: Dominus vobiscum, et iunctis manibus revertitur per eamdem viam ad medium altaris, ubi extendens et iungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum iunctis, ut prius, manibus, dicit antiphonam ad Offertorium, et omnia quae usque ad finem Missae in medio altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad altare, nisi ubi aliter ordinatur.


2. Antiphona ad Offertorium absoluta, discooperit calicem et ad latus Epistole sistit, et manu dextera amovet parvam pallam desuper hostiam, accipit patenam cum hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Suscipe, sancte Pater, etc.


3. Si fuerint aliae hostiae non super patenam, sed super corporale, vel in alio calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Suscipe, etc. ut in Ordine Missae.


Quo dicto, patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum crucis super corporale, et deponit hostiam circa medium anterioris partis corporalis ante se, et patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus corporale; quam, exterso calice, ut dicetur, cooperit purificatorio. Si autem adsit vas seu calix cum aliis hostiis, ipsum cooperit alia patena, vel palla.


4. Deinde in latere Epistolae accipit calicem, purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum celebrantis) et ponit vinum in calicem. Deinde, eodem modo tenens calicem, producit signum crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humanae substantial, et infundens parum aquae in calicem prosequitur: Da nobis per huius aquae et vini mysterium, etc. Si vero celebrat pro defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens orationem ut supra.


5. Imposita aqua in calice et finita oratione praedicta, accipit manu dextera calicem discoopertum; et stans ante medium altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens: Offerimus tibi, Domine, etc. Qua oratione dicta, facit signum crucis cum calice super corporale, et ipsum in medio post hostiam collocat, et palla cooperit.


Deinde, iunctis manibus super altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spiritu humilitatis, etc.


Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens, easque, in ahum porrectas, statim iungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificator, etc. Cum dicit: et bénedic, signat manu dextera communiter super hostiam et calicem, sinistra posita super altare.


6. Tum, iunctis ante pectus manibus, accedit ad latus Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens psalmum: Lavabo inter innocentes, cum Gloria Patri, etc.: qui versus Gloria Patri praetermittitur in Missis defunctorum, et in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive.


7. Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus iunctis, revertitur ad medium altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus iunctis super altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto orationem: Suscipe, sancta Trinitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super altare positis, osculatur illud in medio; tum, iunctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum extendens et iungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Orate, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrificium, etc., perficit circulum, revertens, iunctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium altaris.


Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscipiat Dóminus sacrificium de manibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrificium de manibus meis), ipse celebrans submissa voce dicit: Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad orationem, stans in medio altaris versus librum, dicit absolute sine Oremus et sine alia interpositione orationem, vel orationes secretas. Cum dicit Per Dóminum, iungit manus: cum dicit Iesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.


8. In conclusione autem ultimae secretae ad verba illa: Per omnia saecula saeculorum exclusive, sacerdos stans in medio altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intellegibili voce praefationem. Cum dicit: Sursum corda, manus elevat hinc inde ante pectus extensas. Cum dicit: Gratias agamus, manus iungit; cum dicit: Domino Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et iustum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur praefationem.


Cum dicit: Sanctus, iunctis ante pectus manibus, et inclinatus, eadem voce prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedictus qui venit in nomine Domini, etc., erigit se, et signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.


9. In Missa solemni, dicto Oremus, diaconus et subdiaconus accedunt ad altare in latus Epistolce; diaconus amovet calicem, si est in altari, vel, si est in credentia, ut magis decet, accipit eum de manu subdiaconi, qui illum cum patena et hostia, coopertum palla et velo a collo sibi pendente manu sinistra tenens, et alteram manum superponens velo, ne aliquid decidat, de credentia detulit, comitatus ab acolytho ampullas vini et aqua portante; ipse diaconus calicem detegit, et dat patenam cum hostia celebranti, osculando eius manum: subdiaconus extergit calicem purificatorio; diaconus, accept a ampulla vini de manu subdiaconi, imponit vinum in calice; subdiaconus interim ampullam aqua ostendens celebranti, dicit: Benedicite, pater reverende; qui, facto versus eam signo crucis, dicit orationem: Deus, qui humanae, etc., interim subdiaconus infundit paululum aqua in calicem; diaconus illum celebranti dat, et pedem calicis tangens, seu bracchium dexterum celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offerimus tibi, Dómine, etc., quem postea positum in altari, ut supra, palla cooperit.


Subdiacono deinde stanti in latere Epistolce ponit in dextera manu patenam, quam cooperit extremitate veli ab eius humero pendentis: qui vadit post celebrantem ante medium altaris, et, facta genuflexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem orationis dominica, ut dicetur. In Missis autem defunctorum patena non tenetur a subdiacono.


10. Dicto Veni, sanctificator, ut supra, celebrans, ministrante diacono naviculam, et dicente: Benedicite, pater reverende, ponit incensum in thuribulo, dicens: Per intercessiónem, etc., ut in Ordine Missa. Deinde accepto thuribulo per manum diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam incensat oblata, ter ducens thuribulum super calicem et hostiam simul in modum crucis, et ter circum calicem et hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (diacono interim pedem calicis tenente manu dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incensum istud. In secunda: a te benedictum. In tertia: ascendat ad te, Dómine. In quarta: et descendat super nos. In quinta et sexta: misericordia tua.


Deinde facta reverentia, incensat Crucem et altare, ut dictum est supra, assistente eodem diacono, interim dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, etc.; et cum incensatur Crux, diaconus amovet calicem ad partem Epistola, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum diacono, dicit: Accendat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde diaconus incensat chorum, et postremo subdiaconum tenentem patenam, et ipse diaconus incensatur a thuriferario, et thuriferarius postea incensat acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus, ministrantibus acolythis ampullam aqua, cum pelvicula et manutergio.


In Missa Cantata, si incensationes fiant, celebrans se gerit ut in Missa solemni, et in fine incensatur a ministrante, qui postea incensat clerum quoque et populum.


11. Cum dicitur prafatio, diaconus et subdiaconus stant retro post celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad altare, ubi cum celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et qua sequuntur usque ad Canonem. Deinde diaconus accedit ad sinistram celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post celebrantem.




ÍNDICE




#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano