• Apostolado FERR

Ritus Servandus VIII: De Canone Missae usque ad Consecrationem

Atualizado: 17 de Ago de 2019


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput VIII

De Canone Missae usque ad Consecrationem


1. Finita praefatione, ut supra, sacerdos, stans ante medium altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibusiunctis et super altare positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te igitur, etc., ut in Ordine Missae. Cum dicit: Ut accepta habeas et benedicas, etc., prius osculatur altare in medio, deinde erigit se, et stat iunctis manibus ante pectus. Cum dicit: Haec + dona, haec + munera, haec sancta + sacrificia, dextera manu signat ter communiter super hostiam et calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offerimus, etc.


2. Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antistite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi Ordinarii dioecesis in qua Sacrum facit, et non alterius Superioris, etiamsi celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi iurisdictione.


Si vero Episcopus Ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romas celebrant.


Si celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo.


Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quern gregi tuo praeesse voluisti. Et continuant omnes, ut sequitur: et omnibus orthodoxis, etc.


3. Cum dicit: Memento, Domine, elevans et iungens manus usque ad faciem vel pectus, sic iunctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreto commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat.


Potest etiam celebrans, si pro pluribus orare intendit, ne circumstantibus sit morosus, ante Missam in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.


4. Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus, continuat: Et omnium circumstantium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicantes. Cum dicit: Iesu Christi, caput inclinat: in conclusione, quando dicit: Per eúmdem, iungit manus.


Cum dicit: Hanc igitur oblatiónem, expandit manus simul super oblata, ita ut palmae sint apertae versus ac supra calicem et hostiam, quas sic tenet usque ad ilia verba: Per Christum Dominum nostrum. Tunc enim iungit manus, et sic prosequitur: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus: et cum dicit: bene+dictam, adscri+ptam, ra+tam, communiter signat ter super hostiam et calicem simul: deinde cum dicit: ut nobis Corpus, separatim signat semel super hostiam tantum; et cum dicit: et Sanguis, semel super calicem tantum: deinde elevans et iungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui pridie quam pateretur: et accipiens pollice et indice dexterae manus hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium altaris, dicit: accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et statim demittens, dicit: et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi gratias agens, et tenens hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens: bene+dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes.


5. Si adsit vas cum aliis hostiis consecrandis, antequam accipiat hostiam, discooperit manu dextera calicem, seu vas aliarum hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba, cubitis super altare positis, distincte et reverenter profert verba consecrationis super hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae; et hostiam suam pollicibus et indicibus tantum tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum.


Quibus prolatis, celebrans tenens hostiam inter pollices et indices praedictos super altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul iunctis (et hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt, super corporale vel in alio vase aut calice demissis) genuflexus earm adorat.


Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam; et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disiungit, nisi quando hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.


6. Reposita hostia consecrata super corporale, genuflexus ipsam veneratur; si adsit vas aliarum hostiarum, patena vel palla cooperit, ut supra. Minister paulo ante Consecrationem campanulas signo fideles moneat. Deinde, dum celebrans elevat hostiam, manu sinistra elevat fimbrias posteriores planetae, ne ipsum celebrantem impediat in elevatione bracchiorum; quod et facit in elevatione calicis; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque sacerdos deponat hostiam super corporale, et similiter postmodum ad elevationem calicis.


7. Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat; et stans erectus dicit: Simili modo postquam cenatum est, et ambabus manibus accipiens calicem iuxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, etc. Cum dicit: item tibi gratias agens, caput inclinat; cum dicit: benedixit, sinistra calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum; et prosequens: deditque discípulis suis, etc., et ambabus manibus tenens calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super altare positis, profert attente et continuate, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc.


Quibus dictis, reponit calicem super corporale, dicens secreto: Haec quotiescumque feceritis, etc., genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super corporale in locum pristinum, et manu dextera palla cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.


8. In Missa solemni ad finem prafationis accenduntur duo saltem intorticia ab acolythis, qua exstinguuntur post elevationem calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam ieiuniorum et in Missis defunctorum tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem celebrans dicit: Quam oblatiónem, etc., diaconus accedit ad eius dexteram, et ibi in superiori gradu altaris genuflexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias planeta elevat, et quando opus est, se erigens, calicem discooperit et cooperit, et cum celebrante genuflectit.


Subdiaconus genuflectit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in latere Epistola ter incensat hostiam, cum elevatur, et similiter calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione; quod servatur etiam in Missis cantatis in quibus incensationes fiunt. Deposito calice, diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt et stant in locis suis.




ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano