• Apostolado FERR

Ritus Servandus X: De oratione dominica et aliis usque ad factam Communionem


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE



Caput X

De oratione dominica et aliis usque ad factam Communionem


1. Celebrans, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit se, et manibus extensis hinc inde super altare intra corporale positis, dicit intellegibili voce: Per omnia saecula saeculórum, et cum dicit: Oremus, iungit manus, caput Sacramento inclinans. Cum incipit: Pater noster, extendit manus, et stans oculis ad Sacramentum intentis, prosequitur usque ad finem.


Responso a ministro: Sed libera nos a malo, et a celebrante, submissa voce: Amen, manu dextera, pollice et indice non disiunctis, patenam aliquantulum purificatorio extergens, eam accipit inter indicem et medium digitos; quam tenens super altare erectam, sinistra super corporale posita, dicit secreto: Libera nos, qusesumus, etc.


2. Antequam celebrans dicat: Da propitius pacem, elevat manu dextera patenam de altari, et seipsum cum ea signat signo crucis, dicens: Da propitius pacem in diebus nostris. Cum signat se, manum sinistram ponit infra pectus; deinde patenam ipsam osculatur, et prosequens: ut, ope misericordiae tuae, etc., submittit patenam hostile, quam indice sinistro accommodat super patenam, discooperit calicem, et genuflexus Sacramentum adorat; tum se erigens, accipit hostiam inter pollicem et indicem dextera manus, et cum illis ac pollice et indice sinistrae manus eam super calicem tenens reverenter frangit per medium, dicens: Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, et mediam partem, quam inter pollicem et indicem dexterae manus tenet, ponit super patenam; de alia media, quam sinistra manu tenet, frangit cum pollice et indice dexterae manus particulam, prosequens: Qui tecum vivit et regnat, et eam inter ipsos dexterae manus pollicem et indicem retinens, partem maiorem, quam sinistra tenet, adiungit mediae super patenam positae, interim dicens: in unitate Spiritus Sancti Deus; et particulam hostiae, quam in dextera manu retinuit, tenens super calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam retinet, intellegibili voce dicit: Per omnia saecula saeculorum. R. Amen, et cum ipsa particula signans ter a labio ad labium calicis, dicit: Pax + Domini sit + semper vobis+cum. Responso per ministrum: Et cum spiritu tuo, particulam, quam dextera manu tenet, immittit in calicem dicens secreto: Haec commixtio et consecratio Corporis, etc.


Deinde pollices et indices super calicem aliquantulum tergit et iungit, calicem palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans iunctis manibus ante pectus, inclinatus versus Sacramentum, dicit intellegibili voce: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super corporate posita, dicit: miserere nobis, et deinde non iungit manus, sed iterum percutit sibi pectus, cum dicit secundo: miserere nobis, quod et tertio facit, cum dicit: dona nobis pacem.


3. Tunc manibus iunctis supra altare positis, oculisque ad Sacramentum intentis, inclinatus dicit secreto: Domine Iesu Christe, etc. Qua oratione finita, si est daturus pacem, osculatur altare in medio et instrumentum pacis ei porrectum a ministro iuxta ipsum ad dexteram, hoc est, in latere Epistolae, genuflexo, et dicit: Pax tecum. Minister respondet: Et cum spiritu tuo. Si non adsit qui huiusmodi instrumento pacem recipiat a celebrante, pax non datur, etiamsi illius datio Missae conveniat; nec osculatur altare, sed, dicta praemissa oratione, statim subiungit alias orationes ut in Ordine Missae.


4. Si vero celebret pro defunctis, non percutit pectus ad Agnus Dei, quia dicit: Dona eis réquiem nec dicit primam orationem: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc., non dat pacem sed dicit alias duas sequentes orationes: Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, etc., et Perceptio Corporis tui, etc.


Quibus orationibus dictis, genuflectens Sacramentum adorat, et se erigens dicit secreto: Panem caelestem accipiam, etc.; quo dicto, dextera manu accipit de patena reverenter ambas partes hostiae, et collocat inter pollicem et indicem sinistrae manus, quibus patenam inter eumdem indicem et medium digitos supponit, et eadem manu sinistra tenens partes huiusmodi super patenam inter pectus et calicem, parum inclinatus, dextera tribus vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus vicibus dicens voce aliquantulum elevata: Domine, non sum dignus: et secreto prosequitur: ut intres, etc.


Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas partes praedictas hostiae inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illa supra patenam signat seipsum signo crucis, ita tamen ut hostia non egrediatur limites patenae, dicens: Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen: et se inclinans, cubitis super altare positis, reverenter easdem ambas partes sumit: quibus sumptis, deponit patenam super corporate, et erigens se, iunctis indicibus et pollicibus, ambas quoque manus ante faciem iungit, et aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi Sacramenti.


Deinde depositis manibus dicit secreto: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? et interim discooperit calicem, genuflectit, surgit, accipit patenam, inspicit corporale, colligit fragmenta cum patena, si qua sint in eo, patenam quoque diligenter cum pollice et indice dexterae manus super calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in eis remaneat.


5. Post extersionem patenae, iunctis pollicibus et indicibus, calicem dextera manu infra nodum cuppae accipit, sinistra patenam, dicens: Calicem salutaris, etc., et signans se signo crucis cum calice, dicit: Sanguis Domini nostri, etc., et manu sinistra supponens patenam calici, stans reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in calice posita.


Quibus sumptis, dicit secreto: Quod ore sumpsimus, etc., et super altare porrigit calicem ministro in latere Epistolae, quo vinum fundente, se purificat: deinde vino et aqua abluit pollices et indices super calicem, quos abstergit purificatorio, interim dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc.


Ablutionem sumit, et extergit os et calicem purificatorio: quo facto purificatorium extendit super calicem et desuper patenam ac super patenam parvam pallam; et, plicato corporali, quod reponit in bursam, cooperit calicem velo, et bursam desuper ponit, et collocat in medio altar is, ut in principio Missae.


6. Si qui sum communicandi in Missa, paulo antea ministrans campanulas signo eos moneat. Sacerdos autem, post sumptionem Sanguinis, calicem parum ad latus Evangelii collocat, intra tamen corporate, et palla tegit.


Deinde, si particular super corporate consecratae sint, facta genuftexione, eas super patenam ponit; si particulae in eadem Missa intra pyxidem consecratae sunt, pyxidem collocat in medio corporali, eam discooperit et genuflectit; si vero administrandae sunt particulae iam antea consecratae, aperto tabernaculo, genuflectit, pyxidem extrahit et discooperit. Postea accipit manu sinistra pyxidem seu patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super pyxidem seu patenam, et, conversus ad communicandos in medio altaris, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Deinde dicit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum die verbo, et sanabitur anima mea.


Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super pyxidem vel patenam, et simul dicens: Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen.


7. Fidelibus communicatis, celebrans ad altare revertitur. Deinde: si particulae super corporate positae erant, extergit illud cum patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in calicem immittit; si particulae in pyxide inveniuntur, eam super corporale deponit, cooperit, in tabernaculo reponit, genuflectit et ostiolum claudit. Postea in calicem immittit fragmenta quae forte inveniuntur in patina sub mento communicantium apposita.


Deinde dicit secreto: Quod ore sumpsimus, Domine, etc., et se purificat dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc., et alia facit ut supra. Si in altari desit tabernaculum, et pyxis cum particulis consecratis super altare maneat usque ad finem Missae, ea serventur quae feria V in Cena Domini praescribuntur versus finem Missae.


8. In Missa solemni diaconus stans retro post celebrantem cum in oratione dominica dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, facta ibidem genuflexione, vadit ad dexteram celebrantis, et subdiaconus circa finem orationis dominica, facta itidem genuflexione, revertitur ad altare, et stans in latere Epistola porrigit patenam diacono, qui eam discooperit, et purificatorio abstergens dat celebranti, illius manum osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit calicem, et cum celebrante adorat.


Subdiaconus, reddita patena et deposito velo, quod ab humeris eius pendebat, genuflectit, et descendit retro post celebrantem, et cum dicitur: Pax Domini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram celebrantis, et simul dicunt: Agnus Dei. Deinde, facta ibidem Sacramento genuflexione, redit post celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat pacem: et cum celebrans osculatur altare, ipse se erigens simul osculatur illud extra corporale, et a celebrante dicente: Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, et ei respondet: Et cum spiritu tuo. Postea, iterum Sacramento in altari adorato, vertit se ad subdiaconum retro post celebrantem, et similiter dat ei pacem.


Subdiaconus, accepta pace a diacono et facta altari genuflexione, comitatus ab acolytho vadit ad chorum, et dat pacem primo cuiusque ordinis, dignioribus prius, deinde minus dignis; et reversus ad altare, facta genuflexione, dat pacem acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis acolythis circa altare dat pacem: deinde subdiaconus vadit ad dexteram celebrantis, et quando opus est, discooperit calicem, accipit ampullam vini, et infundit, quando celebrans vult purificare.


Diaconus post dat am pacem subdiacono vadit ad librum: et, dum celebrans se communicat, stant ipse et subdiaconus profunde inclinati versus altare.


9. In Missa pontificali, assistens accipit et defert pacem, ut in Caeremoniali habetur.


Si in Missa solemni fiat Communio, omnia serventur, ut supra, sed prius communicet diaconum et subdiaconum, deinde alios per ordinem. Interim a choro canitur antiphona ad Communionem.



ÍNDICE




#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano