• Apostolado FERR

Ritus Servandus XI: De antiphona ad Communionem et orationibus post Communionem


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE



Caput XI

De antiphona ad Communionem et orationibus post Communionem


1. Celebrante purificato, dum calicem collocat in altari, liber Missalis defertur per ministrum ad latus Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genuflectit iuxta latus Evangelii, ut in principio Missae.


Deinde celebrans, stans iunctis manibus, legit antiphonam ad Communionem, qua lecta, iunctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dominus vobiscum, et per eamdem viam redit ad librum, dicit orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut dictae sunt orationes initio Missae.


Quibus finitis, claudit librum, et iungens manus ante pectus, revertitur ad medium altaris, ubi, eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dominus vobiscum, quo dicto, stans iunctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicendum est: Ite, Missa est, et per eamdem viam revertitur ad altare.


Si vero non sit dicendum, dicto Dominus vobiscum, revertitur eodem modo per eamdem viam ad médium altaris, ubi stans versus ad illud, iunctis ante pectus manibus, dicit: Benedicamus Domino.


In Missis autem defunctorum, eodem modo stans versus altare, dicit: Requiescant in pace.


2. In Quadragesima autem a feria IV cinerum usque ad feriam IV Hebdomadae sanctae, in Missa feriae, postquam celebrans dixit orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dominus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Oremus. Humiliate capita vestra Deo, caput inclinans, et, extensis manibus, subiungit eadem voce orationem super populum ibidem positam, qua finita, osculatur altare, et vertens se ad populum dicit: Dominus vobiscum, et alia ut supra.


3. In Missa solemni diaconus defert librum Missalis ad latus Epistola, deinde vadit retro post celebrantem, subdiaconus vero vadit ad latus Evangelii, ubi calicem mundat, aptat cum purificatorio, patena et palla cooperit, plicat corporale, repoint in bursam, et illam ponit super calicem coopertum velo, quem collocat in altari, vel super credentia ut prius: postea redit ad locum suum retro post diaconum: qui cum dicit: Ite, missa est, cum celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per celebrantem Oremus, diaconus in latere Epistola vertens se ad populum, iunctis manibus dicit ut supra: Humiliate, etc.; quo dicto vertit se versus altare a tergo celebrantis, et celebrans dicit orationem super populum.


In Missis Cantatis Ite, missa est vel Benedicamus Dómino vel Requiescant in pace ab ipso celebrante canuntur.



ÍNDICE




#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano