• Apostolado FERR

Ritus Servandus XII: De benedictione in fine Missae et Evangelio sancti Ioannis


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE



Caput XII

De benedictione in fine Missae et Evangelio sancti Ioannis


1. Dicto Ite, missa est, vel Benedicamus Dómino, vel Requiescant in pace, celebrans, ante medium altaris stans iunctis manibus super eo, inclinatus dicit secreto: Placeat tibi, sancta Trinitas, etc. Quo dicto, extensis manibus hinc inde super altare positis, ipsum in medio osculatur: tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad caelum oculos et manus, quas extendit et iungit, caputque Cruci inclinans, dicit voce intellegibili: Benedicat vos omnipotens Deus, et iunctis manibus, ac demissis ad terram oculis, vertens se ad populum a sinistro latere ad dexterum, extensa manu dextera iunctisque digitis, et manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit populo dicens: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus. R. Amen; et circulum perficiens accedit ad latus Evangelii, ubi dicto Dominus vobiscum, et R. Et cum spiritu tuo, pollice dextero signans primum signo crucis altare seu librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et pectus, dicit: Initium sancti Evangelii secundum Ioannem, vel Sequentia sancti Evangelii, ut dictum est in rubricis generalibus, et R. Gloria tibi, Dómine, iunctis manibus legit Evangelium: In principio, vel aliud ut convenit. Cum dicit: Et Verbum caro factum est, genuflectit versus latus Evangelii, et surgens prosequitur ut prius: quo finito, minister stans a parte Epistolae respondet: Deo gratias.


2. Si celebrans in altari vertit faciem ad populum, non vertit se, sed, stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio altaris; deinde accedit ad latus Evangelii, et dicit Evangelium S. Ioannis.


3. Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in provincia, civitate, vel dioecesi sua exsistente, celebrans, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, etc., dicit: Benedicat vos omnipotens Deus, et convertens se ad Summum Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum, vel alium ex supradictis Praelatis, capite inclinato, quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus, benedicens adstantes a parte ubi non adest Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Praelatus praedicti.


Si autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo extra eorum provinciam, civitatem, vel dioecesim constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui intersunt, more consueto benedicit.


4. In Missis, in quibus dictum est Benedicamus Domino vel Requiescant in pace, celebrans non dat benedictionem, sed, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, ut supra, et altari osculato, si dicendum sit ultimum Evangelium, accedit ad latus Evangelii, ibique dicit initium Evangelii secundum Ioannem In principio.


5. Si vero ultimum Evangelium omittendum sit, iuxta rubricas, celebrans, data benedictione, vel si etiam benedictio omittenda sit, osculato altari, recedit. Finito Evangelio in fine Missae, si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo ex praedictis celebravit, et facit reverentiam convenientem. Si non celebravit coram aliquo praedictorum, huiusmodi reverentiam praetermittit.


6. Quibus omnibus absolutis, sacerdos accipit sinistra calicem, dexteram ponens super bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum gradum altaris, et, ibi in medio vertens se ad illud, se profunde inclinat (vel, si in eo est tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectit); et, facta reverentia, accipit biretum a ministro, caput cooperit, ac praecedente eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad sacristiam, interim dicens antiphonam Trium puerorum et canticum Benedicite vel alias preces quas maluerit. Postquam paramenta deposuerit, gratiarum actionem per temporis spatium conveniens protrahit, preces infrascriptas persolvens, vel alias pro sua devotione.


7. In Missa solemni celebrans, eadem voce et modo quo in Missis lectis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus vel abbas, ut infra: et dicto Evangelio secundum Ioannem, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.

8. Episcopus autem, vel Abbas benedictus habens usum pontificalium, ter benedicit populo, etiam in Missis lectis.



ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2019 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano