• Apostolado FERR

Ritus Servandus XIII: De his quae omittuntur in Missa defunctorum


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput XIII

De his quae omittuntur in Missa defunctorum


1. In Missa defunctorum ante confessionem non dicitur psalmus Iudica me, Deus, sed, pronuntiata antiphona: Introibo ad altare Dei, et responso a ministro: Ad Deum, qui laetificat, etc., dicitur V. Adiutdrium nostrum, et confessio, cum reliquis ut supra.


Cum celebrans ad altare incipit antiphonam ad Introitum, non signat se, sed, manu dextera extensa, facit signum crucis super librum, quasi aliquem benedicens, sinistra super altare posita. Non dicitur: Glória Patri, sed post psalmum repetitur: Requiem aeternam; nec dicitur Gloria in excelsis, nec Alleluia, nec Iube, Dómine, benedicere, nec Dominus sit in corde meo; nec osculatur librum in fine, nec dicit Per evangelica dicta.


Non dicitur Credo, non benedicitur aqua in calicem fundenda; dicitur tamen oratio: Deus, qui humanae substantiae, etc. Cum lavat manus, in fine psalmi Lavabo inter innocentes, non dicitur Gloria Patri. Ad Agnus Dei non dicitur: miserere nobis, cuius loco dicitur: dona eis requiem; nec tertio: dona nobis pacem, cuius loco dicitur: dona eis requiem sempiternam; neque percutitur pectus. Non dicitur prima oratio ante Communionem, scilicet: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apóstolis tuis, etc., nec datur pax.


In fine non dicitur: Ite, Missa est, nec Benedicamus Dómino, sed: Requiescant in pace. Et non datur benedictio: sed dicto Placeat, et osculato altari, dicitur, ut supra: In principio erat Verbum, etc. Alia omnia ut in aliis Missis.


2. In Missa solemni non incensatur altare ad Introitum, et subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum celebrantis, nec benedicitur: diaconus non petit benedictionem, nec osculatur celebrantis manum: non tenentur luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo tantum acolythi sine candelabris stant unus a dextris et alter a sinistris subdiaconi tenentis librum Evangeliorum. Non incensatur liber, nec in fine celebrans: nec defertur liber Evangeliorum osculandus.


Oblata et altare incensantur ut supra: incensatur solus celebrans, et non incensantur alii. Subdiaconus non tenet patenam post celebrantem; sed tempore elevationis Sacramenti genuflexus in latere Epistolae, illud incensat.


Ministri, cum aliquid porrigunt celebranti, in hac Missa non osculantur eius manum, neque rem qua porrigitur.


3. Si distribuendae sunt candelae, distribuantur post Epistolam, et accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et post Missam, dum fit absolutio.


Si habendus est sermo, habeatur, finita Missa, ante absolutionem.



ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano