• Apostolado FERR

Ritus Servandus XIV: De agendis, si sacerdos bis vel ter eodem die celebret


RITUS SERVANDUS IN CELEBRATIONE MISSAE


Caput XIV

De agendis, si sacerdos bis vel ter eodem die celebret


1. Sacerdos, qui in festo Nativitatis Domini vel in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, duas vel tres Missas sine intermissione, id est quin ab altari discedat, celebrat:

a) In prima et secunda Missa, si aliam sit immediate celebraturus, sumpto divino Sanguine, calicem nec purificat nec abstergit, sed eum ponit super corporale et palla tegit.


Deinde iunctis manibus dicit: Quod ore sumpsimus, et postea in vase cum aqua parato digitos abluit dicens: Corpus tuum, Domine, et abstergit. His peractis, calicem super corporale adhuc manentem, deducta palla, iterum disponit et cooperit, uti moris est, scilicet purificatorio linteo, deinde patena cum hostia consecranda, et palla, ac demum velo. Calix vero extra corporale ne statuatur.


Si per inadvertentiam ablutiones cum vino sumpserit, celebrare nihilominus potest secundam et tertiam Missam etiam ante tres horas, si necessarium sit. De cetero Missa more solito completur.

b) In secunda et tertia Missa, si aliam Missam immediate antea celebraverit, ad Offertorium, ablato velo a calice, hunc parumper versus latus Epistola collocat, intra tamen corporale; factaque hostiae oblatione, calicem purificatorio non abstergit, sed eum intra corporale relinquens, leviter elevat, vinumque et aquam eidem infundit, ipsumque calicem, nullatenus ab intus abstersum, offert. Cetera omnia more solito peraguntur.

2. Sacerdos, qui plures Missas cum intermissione celebrat, prioribus in Missis suas ablutiones a rubricis praescriptas sumere debet.


Si sequentem Missam ante tres horas celebraturus sit, aqua tantum in ablutionibus adhibenda est; si vero per inadvertentiam vinum quoque sumpserit, sequentem Missam nihilominus etiam ante tres horas celebrare potest, si necesse sit.



ÍNDICE



#ritusservandus #rubricasdamissa #comocelebraramissa #missatridentina #instruçaodamissa #formaextraordinariadoritoromano #preparaçaoparaamissa

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano