• Apostolado FERR

Sexta de Nossa Senhora de Guadalupe



DIE 12 DECEMBRIS

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE GUADALUPE

PATRONÆ PRINCIPALIS AMERICÆ LATINÆ

I classis

Omnia de Commúni festórum B. Mariæ Virginis, præter ea quæ hic habéntur própria.

AD SEXTAM


V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Hymnus

Rector potens, verax Deus,

Qui témperas rerum vices,

Splendóre mane illúminas,

Et ígnibus merídiem:


Exstíngue flammas lítium,

Aufer calórem nóxium,

Confer salútem córporum,

Verámque pacem córdium.


Præsta, Páter piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.


Psalmi

Ant. Flóres apparuérunt in terra nostra: te laudámus, sancta Dei Génitrix.


Psalmus 118 vi (81-96)

DEFÉCIT in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum supersperávi.

Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: Quando consoláberis me?

Quia factus sum sicut uter in pruína: * iustificatiónes tuas non sum oblítus.

Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me iudícium?

Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.

Omnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádiuva me.

Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non derelíqui mandáta tua.

Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam testimónia oris tui.

In ætérnum, Dómine, * verbum tuum pérmanet in cælo.

In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram, et pérmanet.

Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.

Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in humilitáte mea.

In ætérnum non oblivíscar iustificatiónes tuas: * quia in ipsis vivificásti me.

Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam iustificatiónes tuas exquisívi.

Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua intelléxi.

Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 118 vii (97-112)

QUÓMODO diléxi legem tuam, Dómine? * tota die meditátio mea est.

Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in ætérnum mihi est.

Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua meditátio mea est.

Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.

Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.

A iudíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.

Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!

A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.

Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.

Iurávi, et státui * custodíre iudícia iustítiæ tuæ.

Humiliátus sum usquequáque, Dómine: * vivífica me secúndum verbum tuum.

Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine: * et iudícia tua doce me.

Ánima mea in mánibus meis semper: * et legem tuam non sum oblítus.

Posuérunt peccatóres láqueum mihi: * et de mandátis tuis non errávi.

Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum: * quia exsultátio cordis mei sunt.

Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas in ætérnum, * propter retributiónem.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 118 viii (113-128)

INÍQUOS ódio hábui: * et legem tuam diléxi.

Adiútor et suscéptor meus es tu: * et in verbum tuum supersperávi.

Declináte a me, malígni: * et scrutábor mandáta Dei mei.

Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam: * et non confúndas me ab exspectatióne mea.

Ádiuva me, et salvus ero: * et meditábor in iustificatiónibus tuis semper.

Sprevísti omnes discedéntes a iudíciis tuis: * quia iniústa cogitátio eórum.

Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ: * ídeo diléxi testimónia tua.

Confíge timóre tuo carnes meas: * a iudíciis enim tuis tímui.

Feci iudícium et iustítiam: * non tradas me calumniántibus me.

Súscipe servum tuum in bonum: * non calumniéntur me supérbi.

Óculi mei defecérunt in salutáre tuum: * et in elóquium iustítiæ tuæ.

Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam: * et iustificatiónes tuas doce me.

Servus tuus sum ego: * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.

Tempus faciéndi, Dómine: * dissipavérunt legem tuam.

Ídeo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.

Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: * omnem viam iníquam ódio hábui.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Flóres apparuérunt in terra nostra: te laudámus, sancta Dei Génitrix.


Capit. Eccli. 24, 15-16

ET sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.

R. Deo grátias.


R.br. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.

Adiuvábit eam Deus vultu suo.

V. Deus in médio eius, non commovébitur.

Deus vultu suo.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Adiuvábit eam Deus vultu suo.


V. Elégit eam Deus, et pæelégit eam.

R. In tabernáculo suo habitáre facit eam.


Oratio

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

DEUS qui sub beatíssimæ Vírginis Mariæ singulári patrocínio constitútos perpétuis benefíciis nos cumulári voluísti: præsta suplícibus tuis; ut, cuius hódie commemoratióne lætámur in terris, eius conspéctu perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

vel V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.



TERCIA ÍNDICE NONA





#oficioproprio #guadalupe #propriodobrasil #nossasenhoraguadalupe #oficiodivino #breviario #formaextraordinaria #missatridentina

SIGA-NOS:

  • YouTube
  • Twitter ícone social
  • Pinterest
  • Facebook ícone social

© 2020 Apostolado FERR - Forma Extraordinária do Rito Romano